progressus ut ad verba serpentis tantum excellentiae appetitum conciperet ut
iudicium rationis perverteret, et crederet hoc possibile et verum quod diabolus
dicebat: et propter hoc dicitur esse seducta. In viro autem non tantum excrevit
in principio amor propriae excellentiae ut iudicium eius perverteret, quasi crederet
hoc esse futurum; sed quia illud vellet, si possibile foret; et ideo non dicitur
fuisset seductus: sed tamen talis elatio ad experiendum ipsum incitavit; unde
aliquam dubitationem elatio in eo fecit, quae in muliere firmam opinionem conceperat:
et ideo etiam voluntas mulieris perfecta consecuta est in appetitum
divinae similitudinis; sed viri imperfecta, scilicet sub conditione si possibile
foret.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, licet id quodammodo
uterque appetierit, non tamen aequaliter: quod enim creditur esse possibile,
completum desiderium habet, id vero quod impossibile creditur esse, vel de
cuius possibilitate dubitatur, habet desiderium conditionatum tantum: quia
homo illud vellet si possibile foret. Quia ergo mens mulieris per elationem ad
verba serpentis conceptam intantum excaecata est ut illud possibile crederet
quod diabolus promittebat, completum desiderium habuit; vir vero incompletum,
quia hoc possibile non credidit.
Ad secundum dicendum, quod in muliere non erat tanta debilitas quin peccato
resistere posset; unde quamvis debilitas mulieris sit aliqua circumstantia diminuens
peccatum ipsius per comparationem ad virum non tamen simpliciter
minus peccatum fecit.
Et similiter dicendum ad tertium et quartum.
Ad quintum dicendum, quod cogitare de Dei misericordia cum proposito poenitendi
et resiliendi a peccato, non facit praesumptionis peccatum, sed magis
peccatum alleviat; sed cogitare de Dei misericordia sine proposito poenitendi
hoc praesumptionis est, et contemptus divinae iustitiae: nec sic Adam de misericordia
cogitavit.
|
|