Walterius Anglicus : Aesopus

Pag 119


XXXVII. De musca et formica.
Musca mouens lites formicam uoce fatigat,
Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
«Torpes mersa cauis, leuitas mihi queritur alis;
Dat tibi fossa domum, nobilis aula mihi.
Delicie sunt grana tue, me regia nutrit
Mensa; bibis fecem, sed bibo lene merum.
Quod bibis a limo sugis; mihi suggerit aurum
Quod bibo. Saxa premis, regia serta premo.
Sede, cibis, potu, thalamis cum regibus utor,
Regine teneris oscula figo genis».
Non minus urentes mittit formica sagittas
Et sua non modicum spicula fellis habent:
«Ludo mersa cauis: nescit tua penna quietem.
Sunt mihi pauca satis: sunt tibi multa parum.
Me letam uidet esse cauus: te regia tristem.
Plus mihi grana placent quam tibi regis opes.
Venatur mihi farra labor: tibi fercula furtum.
Hec mihi pax mellit: toxicat illa timor.
Mundo farre fruor: tu fedas omnia tactu.
Cum nulli noceam, cuilibet una noces.
Est mea parcendi speculum: tua uita uorandi.
Sunt mea que carpo: non nisi rapta uoras.
Vt comedas uiuis: comedo ne uiuere cessem.
Me nihil infestat: te fugat omnis homo.
Vnde petis uitam, rapitur tibi uita; palato
Dulcia uina bibens, fel necis acre bibis.
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello,
Aut nece uinciris, aut semiuiua iaces.
Si potes estiui dono durare fauoris,
Cetera si parcant, non tibi parcit hiems».

Torna all'inizio