Sequitur: SANCTORUM COMMUNIONEM. 
Hec est nona pars quam apposuit Mattheus, et est repetendum 
'credo communionem sanctorum', id est ecclesiasticorum sacramentorum 
cred<o> veritatem, id est cred<o> ecclesiastica sacramenta esse 
vera communiter et generaliter a quocumque ministrentur. Vera 
dico et quantum ad se et quantum ad effectum, dummodo malitia 
suscipientis non impediat et ecclesiastica forma servetur. Baptismus 
enim eque verus et eque bonus est et eque efficax traditus 
a malo sicut collatus a bono, si ecclesiastica forma servetur et 
malitia suscipientis non impediat. Vel credo communionem sanctorum, 
id est de ecclesiasticis sacramentis credo et sentio id quod 
communiter et generaliter sancti et catholici Patres de his crediderunt 
et senserunt. Si ergo queritur a te quid sentias vel credas 
de baptismo et corpore et sanguine Christi et de ceteris sacramentis 
ecclesiasticis, catholice respondebis: id credo de eis quod communiter 
sancti crediderunt et senserunt, scilicet communionem 
sanctorum, id est veritatem sacramentorum ecclesiasticorum. Sicut 
enim Ecclesia in unitate consistit, sic et sacramenta eius in unitate 
dicuntur consistere, unde in susceptione alicuius illorum patrinus 
non debet esse nisi unus, ut testantur Iginus et Leo papa. Dicuntur 
etiam in unitate consistere, quia non reiterantur ex maiori 
parte et quia in fide unius consecrantur et conferuntur et quia extra 
unitatem ecclesie non habent effectum. Vel sancta possunt hic 
appellari tantum sacrament<um> baptismi, et est credo communionem 
sanctorum: credo quod sacramentum baptismi sit <commune>, 
id est nulli petenti denegandum sed communiter omnibus 
exhibendum, quod non contingit de aliis sacramentis quia criminosis 
et irregularibus sacramentum ordinis denegatur, nec etiam 
feminis <debet> confici, impenitentibus denegatur sacramentum 
penitentie, sacramentum vero eucharistie etiam quibusdam penitentibus 
denegatur, sacramentum coniugii multis interdicitur, a 
multis etiam non potest contrahi. Sed sacramentum baptismi nulli 
penitenti denegatur. <Hic> sensus comprobatur ex eo quod in 
maiori symbolo loco istius dicti, scilicet sanctorum communionem, 
<habetur>: ' confiteor unum baptisma ', unum id est <commune>, 
vel unum id est <non> retractabile, vel unum id est fide unius consecratum 
et collatum, vel unum id est equivalens, eque efficax a 
quocumque conferatur, dummodo forma ecclesiatica servetur et 
malitia suscipientis non impediat. Vel ' sanctorum ' intelligitur in 
masculino genere et intelliguntur sancti omnes salvandi, et quod 
hic dicitur ad aliam vitam respicit in qua Deus erit omnia <in> 
omnibus, et est 'credo communionem sanctorum', id est commune 
premium ct commune bonum sanctorum, id est quod in alia vita 
sancti omnes habebunt commune gaudium, commune bonum, 
commune premium, communem beatitudinem, non quod unus non 
habeat plus altero et maiorem beatitudinem et maiora merita et 
secundum quod vicinius et plenius unus contemplabitur Deum 
quam alter, quia etiam stella differt a stella in claritate, sed ita 
erunt convincti caritate ut nec inferior invideat superiori, nec superior 
inferiorem contemnat, sed quicumque ita gaudebit de bono 
alterius quasi ipse haberet, et ita quod habent singuli erit quasi 
commune omnibus, et hoc erit cum Deus erit omnia in omnibus, 
id est sufficientia omnium. Hanc nonam partem apposuit Mattheus 
<qui> interpretatur donatus, quia talis communio non provenit 
nisi de dono et gratia Spiritus sancti; vel ideo dictus est Mattheus, 
id est donatus, quia magnum obtinuit donum, quod de peccatore 
factus est iustus, de publicano factus <est> apostolus; <idem> 
dictus est Levi, id est additus vel assumptus, qui<a> eum divina 
electio assumpsit et numero apostolorum addidit, et post apostolatum 
ei gratiam evangelii superaddidit.
  |  
  
720 
  
  
  
  
725 
  
  
  
  
730 
  
  
  
  
735 
  
  
  
  
740 
  
  
  
  
745 
  
  
  
  
750 
  
  
  
  
755 
  
  
  
  
760 
  
  
  
  
765 
  
  
  
  
770 
  
  
  
  
775 
  
  
 
  |