eius prosternabat. Cum autem rediret Macedoniam, obuiauit
Olympiadi et osculata est eum. Intuitus autem est eam
Philippus rex et dixit ei: "Cui te, Olympiades, tradidisti? In
quem peccasti et non peccasti, quia uiolenciam a deo perpessa
es? Ego autem, quod in te factum est, per sompnum uidi.
Proinde a me ac ab homminibus irreprehensibilis esse uideris."
etc.
Quomodo Phylippus, quando epulabatur cum principibus,
draco osculatus est Olympiadem
7. Quadam autem die epulabalur Philippus rex cum principibus
Macedonie una cum Olympiade uxore sua. Netanebus per artem
magicam induit formam draconis et per medium triclinium
discumbencium transiens, tam fortiter sibilauit, ut conuiuantes
omnes pauore ac turbacione maxima torquerentur. Et appropinquans
Olympiadi posuit in gremio suo caput et osculabatur
eam. Videns hoc Philippus dixit Olympiadi et omnibus epulantibus:
"Hunc uidi, quando inimicos meos prostraui." etc.
Quomodo Philippo apparuit auis mitis etc.
8. Post paucos uero dies sedens Philippus, rex Macedonie,
in palacio suo, apparuit sibi parua et mitis auis uolans a gremio
eius et generauit ouum; cadensque in terram diuisum est, et
statim ex eo paruissimus exiuit serpens, qui ouum intrare uoluit,
et antequam ibi caput intraret, est extinctus. Videns hoc Philippus
turbatus est ualde et uocauit ariolum et ei monstrum,
quod uiderat, enarrauit. Cui ariolus "Rex Philippe, nascetur
tibi, qui regnaturus est post tuum obitum. Circuibit eciam totum
orbem uniuersas gentes obtinendo, et antequam reuertatur in
terram nacionis sue, morte uelocissima cicius morietur." etc.
Quomodo Olympiadis peperit Alexandrum et de eius nutrimento,
et qualiter Alexander interfecit Netanebum etc.
9. Appropinquans autem tempus pariendi Olympiadis,
cepit dolore torqueri uterus eius. Fecitque uocari ad se Netanebum,
et dixit illi: "Magister, uterus meus maximis doloribus
torquetur." Netanebus autem cepit dicere: "Subleuare paululum,
regina, a solio tuo, quia hac hora elementa a sole turbata
sunt." Factumque est, et recessit ab ea dolor. Post paululum
tempus dixit Natanabus: "Sede, regina!". Et sedens peperit.
Statimque, ut puer cecidit in terram, factus est terremotus
ualidus et fulgura et tonitrua et signa et commutaciones facte
sunt per uniuersum mundum. Tunc quidam dilatata est nox et
usque ad primam partem diei extensa est pariter et diuersa.
Tunc in Ytalia petre de nubibus ceciderunt. 10. Videns Philippus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|