dedit fletibus et lamentis. Dolebam enim per
quem existentiam sumpsi patrem, meis votis
ademptum, sed justi causa doloris mea viscera
retorquebat, quod ubi creditrix natura maturatos
dies suos breviare disposuit, patri non
assisterem in ultimis laboranti, ut migraturum
patrem filiali aspectu reficerem et qui paternae
senectutis baculus fueram, paternum extremae
munus benedictionis accipiens, pias patris
obeuntis manus supra caput meum flebili devotione
tenerem: ac deinde paterno feretro matris
praevius exequiis ejus filius obsequiosus
adessem. Cumque non fuerit hoc permissum,
ut matris fletibus una cum coniuge et filiis fociarer,
audiris tamen cursus paterni rumoribus,
effusis lachrymis et corde turbato defuncti animam
orationibus piis amplectens in eleemosynarum
erogatione, Domino commendavi,
vacans interim lachrymis et moeroribus, donec
per dominos et amicos meos piis monitis revocatus,
in vita ac salute nostra potissime respirarem,
dum mihi fuit recta moderatione
propositum quod secundum ordinem
et beneficium naturae, pater utroque superstite
filio, visisque filiis filiorum, exigente maturitate
temporis, in manibus vestris, conjuge
meisque filiis pro me patre praesentibus, in quibus
meam poterat imaginari praesentiam, diem
clausit extremum, bonum post se famae testimomum
relinquens, et secum gerens individuos
comites, bonorum testes operum, quae
|
|