[XI] Florente re publica Ferrarie, comitissa Mathilda
multorum populorum ductrix ad
nutum anno nativitatis Christi .mci. obsedit urbem
Ferrarie, nec si obtinuit michi constat.
Que ab ipsa obsidione annis .xiiii. supervixit, ecclesia
romana sibi instituta herede. Mantuanus quoque
populus et Ravennates, federe consociati
contra populum Ferrarie iam viribus
validum, ipsi populo bellum intulerunt.
Sed, cum populus Ferrarie impar
bello duobus populis hostibus circumstantibus,
terra et aqua nimium premeretur et iam clades
tulisset ab hostibus, pretio et precibus populum
veronensem sibi consociavit in hostes.
Fuit autem pretium belli suscepti territorium
Hostilie in ripa fluminis Padi, situm inter
Serravallem vicum Mantuanorum et
et Mellariam ditionis Ferrarie, et territorium
Gaibi, quod situm est iuxta
fluvium Athicem et canale quo de Athice
venitur in Fractam vicum palustrem.
Postquam vires populi Ferrarie, viribus
socii populi veronensis iuvate, bello
superaverunt hostes iam impares, pace bellum
terminatum est conditionibus equis et iustis.
|
620
625
630
635
640
|