Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 185

Tomus I


inciderunt: et testantibus sanguinis,
occisorum per valles montium, sicut profluentis
aquae, decursibus, nulla prorsus extitit
pugna, sed caedes. Infantes autem et
virgines, in urbem beatam venientes, nequiter
reduxerunt. Senes, infirmos et
debiles, et moniales, ad fugae laborem inhabiles,
in urbe relictos, in ipsorum, quin potius
in ipsius Dei nostri conspectu Sepulchro Domini
violato, quod fuerat fidei Christianae visibile
nutrimentum, miserabiliter occiderunt.
Post haec, ad reconciliationem tanti dissidii, et
totius reipublicae, ac fidei Christianae vindictam
armavit [ut dicitur, universaliter]
omnes Orientalis plagae Christicolas, ut sic
magis provisa esset et tuta religio Soldanorum,
Damasci et Tracti consortio:
quod tanem justo timore non caret. De
quorum eventu velit altissimus Deus, pro cujus
causa certatur, quod praecurrentis famae pernicies,
subsequentis rei prosperitate vincatur,
anima tamen nostra, propter praeteritorum casuum,
et futurorum eventuum, mecum in
amaritudine posita, boni nuncii verbum de terra
longinqua sitienter expectat: eoque magis
anxiamur in Spiritu, quo justiori dolore
torquemur in mente, velut qui scimus, haec
potius contigisse culpa, quam facto. Dudum
etenim viro spectabili comite Cornubiae, dilecto

Torna all'inizio