IOACHIM: Si continue cogitamus de infernalibus penis que debentur superbis,
beatos nos existimare continget, si poterimus penas ipsas evadere et esse
quomodolibet in quiete. Set ut illud inferam quod maius est, propterea consumatio
virtutum ponitur in caritate, quia sicut mens quam non possidet caritas
omnibus vitiis est obnoxia, ita que caritate plena est nulli potest vitio subiacere.
BENEDICTUS: Scire cupio unde contingit ut qui habet caritatem, etiamsi sit
minimus omnium, invidere non possit.
IOACHIM: Duobus modis dicitur quis esse parvus, aut enim sicut servus aut
sicut filius. Set servus, quia non diligit set timet, dum gloriam domini sui non
extimat esse suam – quin potius suam reputat ignominiam –, a malo invidie
inmunis esse non potest; filius vero, quia non timet set diligit, dum gloriam patris
sui extimat esse suam non modo non invidet set et gaudet, sciens se in patre suo
quam in se potius honoratum. Si ergo nos esse credimus filios apostolorum et
eorum omnium qui nos precesserunt in regno Dei, qui autem venturi sunt post
nos arbitramur ut filios, non erit nobis cure de nobis quem locum teneamus in
regno Dei, dummodo ibi simus in societate iustorum, quia caritas non querit que
sua sunt set que alterius. Quocirca, si ad regnum Dei cupimus pervenire,
attendenda nobis est sententia Salvatoris qua dicitur: Nisi acceperitis regnum
Dei sicut parvuli non intrabitis in illud ; et illud beati Petri apostoli: Quasi modo
geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in
salutem . Quod est dicere: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati
sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si
non humiliter sentiebam set exaltavi animam meam sicut ablactatus super matrem
suam . Ut igitur et carere penis et gaudia eterna hereditare possimus,
studeamus per timorem Domini conciliari nobis Deum Patrem et per humilitatem
Filium et per amorem Spiritum sanctum, et erit Deus Trinitas in nobis et nos
in eo, qui vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.
|
|