Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 212

XIIII


EPYSTOLA AD EUMDEM. XIIIIa.
 
Si frequenter optatui meo digni copia daretur
sermonis, iamdudum armaria, cellulam, atque
scrinea tua epystolis complessem meis. Sed
quia dum feruor adest, abest facundia, dolens
et torpens pariter, etsi falso conqueror de
natura, quod michi desit uis atque tempus;
sed contra reputando magis industriam hominum
nature, quam uim aut tempus deesse
conspicio, scioque animum non egere fortune.
Quippe, ut ait ipse ystoricus uerax illustrisque,
probitatem, industriam aliasque artes

Torna all'inizio