filius ante diem, patrios desiderat annos. 
Victa iacet pietas.  
 8. Velim itaque ut data tibi sorte contentus vivas permittasque ut de Iuvenalis 
carminibus mutuer: 
 expendere numinibus quid 
conveniat nobis rebusque sit utile nostris. 
Carior est illis homo quam sibi.  
Si tibi qui dare potest filios negavit, exalta sue divine providentie 
specula: previdit tales te habiturum quibus prestat carere quam frui. 
Meministi, si non decipior, illius, quod per multorum ora tritum non 
ineleganter evolvitur Greci preceptoris, qui carentem liberis infortunio, 
dixit se esse felicem. Sunt et qui fortunatum putent inuxoratum: 
sic ille Terentius, et quem fortunatum isti putant uxorem numquam 
habuit, a quibus longe dissentio.  9. Sed ne tibi persuadere videar negligendam 
sobolem, currentem epistolam strictioribus habenis abducam, 
summa ope adortans, ut genitalis thori modestam sollecitudinem 
gerens, superflua tamen superstitiosaque prolis amore studia succidas; 
illisque iugalem tuam prosequaris affectibus honestissimam, ac si votivis 
infantulis multas tibi cunas implesset. Dabit forsitan deus sollicitis 
precatibus tuis et votis auditum, ut pulcra faciat te prole parentem. 
Tu interim gaude sorte tua. Tibi denique mihi perorandum est: 
 ut sit mens sana in corpore sano. 
Forte posce animum mortis terrore carentem.  
Raro enim, ut cum Enonis loquar, ad Deum iusta fusa deprecatio votivo 
nudatur effectu.
  |  
  |