: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 50


Rainaldum dum viveret defluebat ad imaginandum paternis ipsius clarissimam prolem totaliter
inundavit. Obizo autem, egregie indolis puer, non ingratus avo benignissimo existebat, a
quo sciebat se cum summo gaudio et studio de paterno pulvere suscitatum, sed, speculum sue
gratissime faciei Marchionis vultu sepissime representans, eius curas et solicitudines minuebat.
Illius namque pendebat in collo et osculis, amplexibus et colloquiis mellifluis dulcedinem
amoris de ipsius pectore hauriebat. Et sic inter piissimum avum et dulcem nepotem erat
suavissime frequens certamen amoris.
Cum divine pietatis opera minime sint celanda, quia eius operatio nostra est instructio,
decrevimus breviter persequi beneficia que Dominus misericorditer contulit Marchioni, non
solum ipsum a periculis liberando, quibus velut mole inundantium aquarum fuit undique circumfusus,
sed etiam ipsum triumphare de hostibus evidentissime faciendo, nec non inopinabile
donum gratissime sobolis de fructu sui incarcerati filii, ipsi benignissime largiendo. Iste siquidem
amabilis princeps qui post decessum unigeniti filii privatus, filiorum munere putabatur,
pro uno extincto filio duplici prole premio est dotatus. Et ut divina gratia erga ipsum
magis mirifica videretur, de terra hostili, scilicet de Apulia, gaudium insperatum germine
prolis emanavit, unde amara mors dilecti filii sibi extitit nuntiata. Noluit namque Dei clementia,
quod vir catholicus et multiplicis virtutis gratia decoratus, masculine prolis munere
privaretur; sed eius immensum desiderium adimplevit, reparando mirabiliter in nepote, quod
in filio videbatur miserabiliter corruisse. Ille siquidem qui de pulvere fenicis extincti alium
fenicem mirabiliter reparat secundum speciem formamque prioris, effecit ut de nobili Rainaldo,
in carcere custodito et secundum omnium extimationem pro mortuo reputato, procederet
inclita proles, que vere posset dicere Marchioni: Respice in faciem nepotis tui et inde
utrumque sit in nepote aut non filii tui expressa imago.
Non solum itaque divina bonitas hoc acceptabile donum contuit Marchioni, sed etiam
illum multotiens de maximis periculis liberavit, tam de manibus videlicet magnifici Federici,
qui totam fere Marchiam Theutonicis, Saracenis et Apulis adimplevit, ut ipsum velut capitalem
inimicum imperii expugnaret, quam de continuis insidiis perfidi Ecelini et simultatibus
Albrici et astutiis callidi Salinguerre. Isti namque unanimiter, quasi leones rugientes ad predam,
ipsum modis omnibus deglutire ac penitus conterere conabantur. Quorum gravissimos
impetus vir strenuus, Domino adiuvante, compescuit, et calliditatis eorum vitavit insidias et
consilia nequissima dissipavit, in his omnibus conservando constantiam et ab auctoritatis tramite
nullatenus declinando. Licet enim unicum eius filium iniquus imperator in carcere detineret,
et tamen ipsius dimissionem quam alia excellentia beneficia ipsi promitteret, ut sic illustrem
virum a devotione romane Ecclesie removeret, constantissimus princeps, velut columna immobilis
et murus impenetrabilis nec metu periculorum territus, nec imperialis promissionis
dulcedine delectatus, sed Deo se totum committens, obsequiis Ecclesie avelli non potuit, sed
stabilis et fidelis adiutor Ecclesie in tribulationibus et angustiis usque ad finem permansit.
Et ideo misericors Dominus merito eum ab adversariis custodivit et ipsum de intumescentibus
maris fluctibus ad portum salutis dirigens, de inimicis suis fortissimis fecit eum videre mirabilem
ultionem. Vidit namque excellentissimum Federicum imperiali honore privatum, astutum
Salinguerram incarceratum, tumidum Ecelinum ferrea clava mactatum et lubricum Albricum
in conspectu suo horribiliter trucidatum. Isti siquidem iniquitatis principes, quasi quatuor
venti pestiferi et furentes, in catholicam domum Estensem totis viribus irruerunt ut eam funditus

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio