se reddiderunt. Similiter, castrum Sancti Cervasii et omnia castella de Valle Here Pisanis 
se tradiderunt. Post hec, in festivitate Sancti Mathei, castrum de Pianusule pugnando fortiter 
ceperunt et illud penitus usque ad fundamenta destruxerunt, et spolia illorum omnia 
cum hominibus Pisis reduxerunt, et sic Lucenses magno dolore Lucam reversi sunt. 
A.D. MCL. Octava Sancti Petri venerunt Lucenses obsidere castrum Vurnum cum 
exercitu magno militum et peditum et sagittariorum, videlicet Florentinorum, Pistoriensium, 
et cum tota Valle Debula, et edificaverunt ibi castella tria, scilicet Aspra de Porro et Saxo 
Grumuli et Collemaioli, quod ante edificatum fuerat; et ibi steterunt per octo menses in 
obsidione. Interea fecerunt Pisani exercitum magnum militum et peditum et sagittariorum, 
cum comite Guidone, et magnam partem Lucensium devastaverunt. Interim cum maiori 
parte exercitus ad castrum Sancte Marie de Monte venerunt et, pugnando fortiter, undique 
burgos concremaverunt et totum in circuitu devastaverunt. Interea capitanei de Garfagnana 
fecerunt et ordinaverunt consilium cum Lucensibus et cum nepotibus Soffredi ut venderent 
castrum de Vurno; et ita fecerunt et vendiderunt quinque milia librarum Lucentium monete, 
unde habuerunt in presenti libras MCC, et obsides XXVIII; et sic Lucenses castrum de Vurno 
a nepotibus Soffredi habuerunt cum magnis securitatibus. Lucenses vero, pro magno dolore 
et angustia et labore, et pro maximo danno de personis et pecunia, castrum de Vurno usque 
ad fundamenta destruxerunt et non remansit lapidem supra lapidem. 
A.D. MCLI. In mense Februarii dies VIII. Nos quidem senatores numero L gratia 
Dei a domino Eugenio papa Pisano, totaque veneranda et apostolica curia, atque magnifico 
et reverendo populo Romano, damus et firmamus pace perpetua cum populo Pisano, et omnes 
ordines et supra posita ripa disponimus. Similiter populo Pisano damus pace perpetua a 
populo Romano, et omnes ordines et supra posita ripe disponimus. Hoc factum ordinamentum 
conpletum fuit sub legatione Bernardi Maragonis et Rainerii de Parlascio. Data 
anno VII domini Eugeni papa III, indictione XIIII, mensis Martii dies XII, in Capitolio, in 
consistorio novo palatii in renovationis vero seu restaurationis sacri senatus anno VII. Cum 
Trasteberini fecimus pacem a termine in XX anni, eadem similiter.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
 
  |