| aliam statuas ocium tuum, nec in alio delectetur anima tua,
 quamdiu vixeris, in hoc mundo. Et dixit alter: bona anima
 non potest quiescere in hoc mundo; unde, si bonus vis fieri,
 quiescere non confidas. Et dixit alter: ad benefaciendum conare
 semper, sanus sis aut infirmus, quia tibi infirmo ita bene
 proderit sicut sano. Et quomodocumque accidat honorare Deum
 et orare, non desinas. Et dixit alter: oportet te de cibo capere
 quod sufficiat, et non concupiscere res sapidas in quibus latent
 pericula tempestatum. Et dixit alter: non te eum mendace adunes
 in rebus magnis aut parvis, eo quod mendax assimilatur cadaveri
 quod, ubicumque reponatur, damnum infert. Et dixit alter:
 o quot sunt sperantes benefacere anime, qui ad eam perdendam
 nituntur! Si ergo plus esse vis anime tue, afflige eam in servicio
 Dei. Et dixit alter: qui Deum vero amore diligit, mortem
 non odit; et qui vero timore Deum non timet, est ille qui aliquo
 peccato connectitur. Et dixit alter: quid sit obediencia vel inobediencia
 scire non prodest, nisi serves obedienciam et inobediencia
 excludaris. Et dixit alter: qui ob delectaciones mundanas te dilexit,
 ob easdem odibit; et propter bonum eternum si quis te
 diligat, amor iste semper crescet. Et dixit alter: Deum cognoscere
 facit ipsum diligere, et qui Deum vere diligit, suo
 servicio alia non immiscet. Et dixit alter: sic animam tuam
 stabilias ut a peccatis omnibus, magnis ac parvis, excludaris, et
 quicquid boni perfeceris, sufficiat tibi. Et dixit alter: omnes
 homines aut Deo serviunt aut concupiscenciis; sis igitur Dei
 servitor et non delectacionum mundialium, ut non bestiis assimileris,
 | 
 |