CXI.
De ratiocinatione.
Ratiocinatio est, cum a nobis ipsis poscimus rationem
quare quidve dicamus, hoc modo: «Si maiores nostri aliquam
mulierem unius peccati dampnabant, plurium convictam simili
iudicio reputabant. Quo pacto quia impudicam credebant,
eam quoque veneficam extimabant? Quia multis consuevit insidias
emoliri que corpus suum addixerit voluptati».
CXII.
De sententia.
Sententia est idem quod proverbium generale, ut si dicam:
«Is est vere liber qui nulli turpidini servit»; vel sic:
«Vere bonus est, qui aliis prodest et nemini nocet, etiam
iniuria lacessitus».
CXIII.
De contrario.
Contrarium est, quod ex duobus diversis alterum breviter
affirmat, hoc modo: «Qui sibi nequam est, cui bonus
erit?».
CXIIII.
Quid sit membrum.
Membrum orationis est res breviter absoluta que, cum
sententiam finit, alio rursus orationis membro excipitur, hoc
modo: «Divitias multas habet, et divitiis non expletur».
|
|