de cuius subtiliori parte factae sunt aquae quae super caelos sunt; ut sic non
cogamur ponere aquas elementum supra caelos esse. Hoc autem caelum
aqueum est nona sphaera, ad quam primo reducunt astrologi motum orbis
signorum communem omnibus stellis, qui est de occidente in orientem; et iterum
sphaeram decimam, ad quam reducunt motum diurnum, qui est de oriente
in occidentem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc nihil auctoritati Scripturae derogatur,
si diversimode exponatur, dummodo hoc firmiter teneatur quod Sacra Scriptura
nihil falsum contineat. Constat tamen in Scriptura Sacra multa metaphorice
tradita, quae secundum planam superficiem litterae intelligi non valent.
Ad secundum dicendum, quod non oportet esse eumdem situm partium in universo,
qui est in homine; quia in universo ordinantur corpora super nos, secundum
quod minus sunt immaterialia; sed in homine, secundum quod expedit ad
conservationem vitae, et ad convenientem executionem animae: et propter hoc,
illud quod est principium vitae in homine, scilicet cor, est in medio positum, ut
ab omni laesione conservetur, et vitam proportionaliter in omnes partes corporis
diffundat; sed caelum, quod propter suam impassibilitatem est conservans
non conservatum a corpore alio, est in extremo positum, quasi continens; cuius
tamen motus est ut vita quaedam natura existentibus omnibus, ut in 8 Physic.
dicitur, ad similitudinem motus cordis in animali, ut dicit Rabbi
Moyses, ubi supra.
Ad tertium dicendum, quod Saturnus habet infrigidare ex propria natura, et virtute
consequente speciem suam; unde non oportet quod ad eius infrigidationem
aquae super caelos ponantur; quia si ibi essent, ipsum non infrigidarent, cum
sint de natura quintae essentiae non susceptibilis peregrinae impressionis;
quod iterum si esset possibile, magis infrigidarent stellas octavae sphaerae
velut sibi propinquiores; quarum tamen quaedam inveniuntur esse calidissimi
effectus.
Ad quartum dicendum, quod corpora naturalia in infinitum dividi non possunt,
quia omnium natura constantium, ut in 2 de Anima dicitur est terminus
magnitudinis, nec tantum in augmento sed etiam in diminutione; et ideo etiam
est invenire minimam carnem et minimam aquam, ut in 1 Physic. dicitur;
et ideo in qualibet specie oportet esse terminum quemdam rarefactionis,
|
|