Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 235


spoliis, diuiciis, et thesauris ex ciuitate quesitis. Sed Grecorum responsio
fuit illa, vt Troyanis, uidelicet Anthenori et Henee principalibus
faccionum, seruanda sit fides, per quos Greci facti sunt
domini urbis, et omnes opes a ciuitate quesite in publicum ueniant
communiter distribuende per omnes, secundum vniuscuiusque
status, merita, et labores. Sed Thelamonius Aiax adiecit Helenam
nichilominus morti tradendam, per quam Greci tot mala tantis
temporibus subierunt. Cuius consilio multi ex ipsis regibus adheserunt,
et uix Agamenon et Menelaus tunc Helenam defendere potuerunt,
cum maior pars regum in exterminium Helene vnanimiter conuenissent.
Verum rex Vlixes in contrariam declinando sentenciam
in tantum suis sermonibus et ordinato modo loquendi predictos
reges induxit quod, eorum mutata sentencia, in liberacionem
Helene omnes concorditer consenserunt. Et Agamenon penes reges
ipsos tunc in tantum institit et curauit quod sibi Cassandram, regis
Priami filiam, reges ipsi in sui laboris premium concesserunt.
Nondum tamen ipsorum regum colloquio dissoluto, Anthenor et
Heneas accesserunt ad eos, exponentes eisdem qualiter Andromacha
et Helenus, filius regis Priami, semper dissuaserunt Troyanis
Grecorum scandala et eorum inimicicias detestari, quorum tractatu
fuit liberum corpus Achillis et funerarie traditum sepulture. Quare
petierunt eos utpote dignos a custodia liberari, quod a regibus liberaliter
fuit concessum. Helenus autem pro duobus filiis Hectoris et
Andromacha similiter pro eisdem, utpote patruus pro nepotibus et
mater pro filiis, reges ipsos humiliter deprecantur de liberacione
ipsorum. Quod et reges similiter annuerunt necnon et Pirrus, qui
detinebat eosdem, qui satis primo institit eos morti tradendos.
Statuerunt eciam ex tunc quod omnes nobiles mulieres que a mortis
laqueis euaserant libere permittantur abire et standi uel eundi
liberam pro uelle eorum habeant facultatem.
Disposuerunt preterea et ipsi a Troya recedere, sed tanta maris
tempestas inualuit quod non ualuerunt per mensem integrum nauigare.
Et cum nondum tempestas marina quiesceret, Greci super
hoc ab antis<ti>te Calcas diligenter explorant impedimenti causam
eorum, vnde tam grauis culpe causa processit sic perdurans.
Quibus Calcas sic dixit: hoc eis accidere propter furias infernales

Torna all'inizio