Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 836


duas curtes, Urcionam scilicet atque Belerim
cum appendiciis suis, videlicet cum septingentis
modiis terrae. In Pinnensi etiam territorio
idem Comes accepit ab eodem Abbate
terram quingentorum modiorum inter flumen
Piscariae et flumen Tabae, in locis qui dicuntur
Saline, Coronule, Soractetu, Batuniano.
Et in Teatino territorio inter flumen Sangum
et flumen Piscariae accepit ab eo mille modios
terrae, in locis qui Aiano, Paterno, Corule,
Ripa Corvaria, et Sanctus Callixtus appellatur.
Et haec omnia, quae supra notavimus,
praedictus Comes mille solidis accepit
tali tenore ut possideret ipsam terram dum
adviveret cum uxore sua nomine Aldegunde,
et ipsis defunctis nepos ejus Comes Transmundus
possideret easdem, et haberet ab Abbate
Sancti Clementis usque ad tertiam generationem,
et per singulos annos quinque solidos
daret Ecclesiae ob recordationem.
997.
X. ABBAS GISLEBERTUS.
Talem successorem sanctae recordationis
Abbas Adam habuit, qui per novem
annos Monasterio praefuit. Deinde condigna
morte Deus illum ex hac vita migrare coegit.
Cui successit Gislebertus nomine, qui sicut in
sequentibus scriptis reperitur, non sua sponte
accepit Abbatiam, sed parentes ejus cum praefato
Comite Transmundo ordinaverunt eum
Abbatem. Qui non invenitur in chartulis dierum
suorum fecisse nisi praestaris et cambitiones,
quae incipiunt ab anno Dominicae Incarnationis
nongentesimo nonagesirno septimo,
quando concessit quibusdam Alberico et Prandoni
de rebus in Corni, acceptis inde solidis
quindecim.
XI. ABBAS GRIMOALDUS.
Tunc temporis quidam Adam tradidit pro
anima sua quamdam terram modiorum
septem in vico Pinnensi, ad opus Monasterii
Sancti Clementis. Interea infra tempus Gisleberti
quidam Grimoaldus Abbas reperitur,
qui cuidam Aifredo concessit de rebus in Cerbarano,
acceptis inde solidis quinque. Hinc
amplius iste Abbas Grimoaldus non invenitur,
tamen post Gislebertum scribitur, et nomen
ejusdem Grimoaldi post nomen Gisleberti ponitur,
et post eum locum habet in Catalogo.
Porro in Monasterii regimine vel actibus rursus
Gislebertus Abbas habetur.
1000.
Igitur Incarnationis Domini nostri Jesu Christi
anno millesimo, cum Otto Imperator puer
praeterito anno Beneventum venisset, obiit Sutri,
et hoc anno Domini millesimo, ipso defuncto,
Henricus Patrui sui filius in Regem est
coronatus. Gislebertus interea Piscariensis Abbas
faciebat praestarias et cambitiones.
In tempore vero hujus Gisleberti posuit
Deus in corde cujusdam nobilissimi hominis,
Trasberti nomine, ut carens herede Christum
suarum rerum faceret heredem. Iste Castellum
Colleodonis, et medietatem Castelli Ripalte,
et octavam partem Fabricae cum omnibus,
quae ad haec videbantur pertinere, dedit
possidenda hereditario iure Ecclesiae Sancti
Clementis, et ejus habitatoribus.
Fecit cambitionem cum nobili et potenti

Torna all'inizio