Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 205


[EPISTOLA AD ANTONIO MORETTO]
Marcus Antonius Sabellicus Antonio Moreto brixiensi salutem.
Librum de latinae linguae reparatione, quem toties efflagitasti,
misi tandem, Morete vir humanissime, nec aliud fuit in mora quam
consilium. Sciebam ego in celebri emporio homini negocioso vix
tantum ocii dari, ut tris de situ urbis libros unumque de praetoris
officio, quos tibi cognoscendos tradidi, tam brevi perlegeres; sed
tu contentus, credo, illorum indicibus, ut es in eos qui sacra colunt
litterarum egregie qffìciosus, ad hanc anhelabas lectionem, quae
illustrium virorum laudem contineret. Verum meminisse oportet
hos inter se libros cognatos esse ac tua opera velut implumes pullos
ex eodem nido devolasse; quare magnopere abs te peto, ne
patiaris illis quod et Aegypti fillis evenire, sed aut per te rogo
vivant omnes aut nox una opprimat. Vale.

Torna all'inizio