Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 167


kalendas ianuarii proximas tenemur pro dote filie nostre
solvere non parvam peccunie quantitatem.
Nos autem per congrua pignera et iuramentum nostrum
tam de capitali quam usura securitatem faciemus
omnimodam creditori.
Littere quibus aliquis consulit ne tali debeat mutuare.
Amicicie vestre duxi firmiter consulendum, quod tali
non debeatis peccuniam mutuare, aut pro eo fideiubere,
quia maiorem partem possessionum suarum iam pignori
obligavit, immo sicut audivi — et verum esse credo —
domus eius tribus est fideiussoribus obligata, et quisque
creditor sibi credit obligacionem specialiter esse factam,
unde illorum aliquis erit in fine delusus.
Preterea de iuramento non curat. et si curaret necessitas
illum cogeret periurare.
Littere quibus ille qui fideiussit debitorem sollicitat
ad solvendum.
Ecce appropinquat terminus solvendi peccuniam quam
mutuo recepistis.
Unde vos duxi attendus premonendos, ut ante quam
veniat terminus sitis ad reddendum parati, quia creditor
intendit ad nundinas properare, unde vobis terminum nullomodo
remutaret, et ego pro fideiussione paterer non modicum
detrimentum.
De illo qui rogat ut sibi terminus prorogetur.
Quia de sinceritate amicicie vestre tanquam de nobis
ipsis confidimus, idcirco vos in quantum possumus deprecamur
ut terminum remutari nobis usque ad duos menses
faciatis. et tunc parati erimus vos ab omni fideiussionis
ligamine relaxare.
Nunc autem multis et variis sumus negociis impediti,
et iam non possumus peccuniam invenire.
Vos autem interim aliquod exhibebitis salarium creditori,
usuram etiam si oportuerit augmentando.
Littere quibus aliquis conqueritur de illo cui peccuniam
mutuavit.
Operuit confusio faciem meam, quia sub velamine
promissionum vestrarum fallax et periurus appellor. iam

Torna all'inizio