Quamvis aliqui obvient huic rationi quia dicunt quod scientia
non comparatur ad subiectum sicut ad obiectum. Obiectum
enim scientie est scitum, sicut obiectum visus est visum. Sed
scitum est conclusio demonstrata, cum « demonstratio sit sillogismus
faciens scire » , secundum Philosophum in I Posteriorum .
Et hoc non potest esse subiectum in scientia, cum subiectum
sit quid incomplexum et conclusio sit quid complexum.
Quibus respondendum est quod obiectum principale cuiuslibet
potentie et habitus est illud quod primo ipsi offertur. Dico
ergo quod subiectum est primo scitum sub quadam generalitate,
quia duplex subiecto oportet presupponere: quia est, et
quid est illud quod dicitur per nomen. Sed illud quod scitur
per demonstrationem dicitur sciri in speciali. Unde et subiectum
tunc scitur cuius conditionis sit. Non enim quia Aristotiles
dicat quod scitum est conclusio, negatur quod non sciatur principium;
immo magis scitur, secundum eum, quia « propter
quod unumquodque et illud magis » , ut dicit in I Posteriorum .
Ex quo concludit quod magis scimus principia quam conclusiones.
Et ideo aliquid nobilius scientia attribuitur principiis,
scilicet intellectus. Non tamen propter hoc negatur scientia in
comuni, sicut neque scientia negatur de sapientia, nec proprium
de diffinitione, nec dispositio de habitu, nisi quando accipiuntur
distincte cum inclusione cuiusdam defectus respectivi.
Quarta conditio subiecti est quod per ipsum distinguitur
scientia ab omnibus aliis scientiis, quia a scientie secantur quemadmodum
et res » , scilicet de quibus sunt scientie, ut dicitur
|
|