Ad secundum dicendum, quod quamvis beata Virgo superior Angelis fuerit
secundum acceptionem divinae praedestinationis, tamen eis inferior erat quantum
ad statum: quia ipsa in statu viae erat, Angeli autem in statu patriae. Unde
non est inconveniens quod Angelus Virginem instrueret.
Ad tertium dicendum, quod in prima conditione mulier prima non accepit divinum
praeceptum nisi per illum virum qui erat principium totius carnalis generationis;
unde hoc solum debetur homini Christo, qui est spiritualis regenerationis principium,
ut matrem doceat ex qua vita spiritualis in omnes quodammodo processit.
Solutio II
Ad secundam quaestionem ergo dicendum est quod Angelus nuntians non fuit de
suprema nec de media hierarchia, sed de infima; nec de primo ordine eiusdem hierarchiae,
sed de medio, qui est ordo Archangelorum. Cuius ratio multiplex patet:
primo, quia cum Christus nasceretur, ut inordinationem quae in Angelis acciderat
repararet, decuit ut in sua conceptione ordo ille caelestis hierarchiae maxime servaretur,
ut scilicet supremi Angeli mediantibus infimis homines illuminarent.
Secundo, ut tantum mysterium Incarnationis conveniens esset. Cum enim inferiores
Angeli agant secundum id quod a superioribus recipiunt, et non e converso,
dum inferiores Angeli nuntiant, annuntiatio per superiores ad inferiores
expletur: quod non esset, si superiores immediate annuntiarent.
Tertio, quia sic salvatur proprietas ordinum, sicut in 2, dist. 9, art. 3 et 4 et 7,
dictum est. Infima enim hierarchia officium habet dirigendi homines secundum
quamdam limitationem; vel unius provinciae sicut ordo principatuum; vel unius
hominis, sicut ordines Angelorum et Archangelorum: sed differunt: quia ad
Angelos pertinet dirigere in actibus alicuius hominis qui ad ipsum tantum pertinent;
unde dicuntur minima nuntiare: ad Archangelos vero pertinet dirigere in
actibus alicuius hominis, qui tamen in totam multitudinem redundant; unde et
medii sunt inter Principatus et Angelos; quod et eorum nomen ostendit; dicuntur
enim Archangeli, quasi principes Angeli. Quia ergo consensus beatae
Virginis, qui per annuntiationem requirebatur, actus singularis personae erat in
multitudinis salutem redundans, immo totius humani generis, Angelus nuntians
de ordine Archangelorum esse debuit, et inter eos summus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod Gregorius non intelligit
summum simpliciter, sed summum inter Angelos, secundum quod quilibet
Archangelus summus nuntius dici potest: quod patet ex hoc quod praemittit:
«Archangeli dicuntur quasi summi nuntii».
Ad secundum dicendum, quod Angeli inferiores non penitus mysterium
Incarnationis ignoraverunt; sed quia non totam profunditatem consilii divini
super salutem humani generis capere poterant, inquirebant plenius edoceri, et
de hoc in 2 lib., dist. 11, plenius dictum est.
|
|