Papias: Ars Grammatica

Pag 5


< PREFATIO >

1 Petistis a me karissimi ex arte grammatica uobis competentes
regulas dari aut componi. 2 Sed quia multorum maximeque ipsius
Prisciani habeamus auctoritatem, non uiolentia michi arrogo,
quod ab aliis inuentum approbo. 3 Ipsius igitur Prisciani
dispositionem summamque sequens aliorumque si quid quod ualeat
dictum est non renuens, quam breuius potero opus uestre
eruditioni componam, necessaria non pretermittendo, si quid
uero utile uobis et compendiosum michi uisum fuerit intermiscendo.
4 Ista uos ergo memorie commendetis mentisque receptaculo
quam firmiter teneatis, ut ad uestri desiderii profectum
peruenire ualeatis.

Torna all'inizio