Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 130


item: «Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de celo in terram
aspexit». Utrumque enim, celum scilicet et terram, complexus,
in utroque Deum per significationem inesse pollicitus, prospicientiam
Patri de celo Filio in terram per Christi incarnationem, id est homine
Christo, comportat. Sed et celum a summo celo, id est Deum Filium a
Deo Patre egressum, celi significantia sic plane depromsit, ut dubitari
non sit quin inertia Dei in “celi” verbo consistat; ait enim: «A summo
celo egressio eius». Ast et panis qui de celo descendit inesse suum “celi”
pro locutione non abnuit, cum dicit: «Ego sum panis vivus qui de celo
descendi». Hanc quoque inentiam Dei nominis in celo innatam et genuinam
ad tertium usque celum, id est ad Filium Dei, qui est tertia in
Trinitate persona, Paulus adnumerat cum ait se scire hominem et huiusmodi
raptum usque ad tertium celum. Sic multa reperire est, quibus
in voce “celi” Deum innixum promte comperies, ut est illud: «Celum
michi sedes est» ait celum Pater de celo Filio -sedet enim Pater in Filio
geniture notione- «terra autem» id est Filius hominis «scabellum pedum
meorum» in quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter requiescit.
Modus autem impletionis, illud sibi Scripture vendicavit oraculum,
quo in vate prophetante intonat Deus de sublimis et ait: «Celum et
terram ego impleo». Hic enim Dei implentis inentia, rebus impletis
inesse, impletio ipsa testatur. Quomodo enim sese celum et terram Deus
impleret, sicut canitur: «Pleni sunt celi et terre gloria tua», nisi rebus
Deus impletis essentialiter inesset? Sed et celi terreque proprietatem Domino
universorum davi[d]icum adsignat eloquium, ubi ait: «Tui
sunt celi et tua est terra», celorum terreque vocabulo sanctos et sanctorum,
in quibus Deus est sicut legitur «qui es in celis», sanctam designans
ecclesiam.
Creationis autem modalitas, qualiter celum terramque ad creatorem
devocet, in patulo est. Nam Genesis habet: «In principio creavit
Deus celum et terram», et David: «Initio tu, Domine, terram fundasti
et opera manuum tuarum sunt celi». Verum itaque aiunt theosophi,
Deum esse in corporibus, id est in rebus visibilibus, celo videlicet et
terra, quamvis non quicquid sit in corporibus, id est celo terraque, possit
esse visibile.

Torna all'inizio