: Annales Veronenses antiqui

60


66.
.MCCXXX. Imperatores.
[A] Hoc tempore, die secundo intrante iulio, existente potestate
Verone Matheo Iustiniano de Verona, Phylipus Aleardini de
Capite Pontis vulneratus acriter est, cuius vulnerationis causa Constantinus
canonicus, eius frater, repletus furore, cum armata manu
insultum fecit contra partem Monticulorum et Quatuorviginti apud
basilicam Sancte Consolatricix, a domo Zagnini de Iacobo, quare
tota civitas Verone comota est, et in sequenti die mercurii pars
comitis superata fuit apud episcopium Verone et multi capti
fuerunt et comes Sancti Bonifacii, cum militibus sue partis, captus
fuit, et sic maior pars burgorum civitatis concremati fuerunt et
domus destructe sunt. tunc Salinguerra ellectus fuit pro potestate
Verone. ipso etiam anno Paduani convenerunt cum carocio
in obsidione Ponti et Leniaci, ipsasque villas destruxerunt et
incendio combusserunt, et quamplures milites et pedites ceperunt
et in captivitate in Padua tenuerunt, et in sequenti autem anno,
mense augusti, per rectores Societatis Lombardorum pax firmata
fuit et facta.

Torna all'inizio