Cristus jejunavit XL diebus et XL noctibus. et temptatus a dyabolo fuit.
cum dixit: Si filius Dei es. etc. Iste locus est altus et ascenditur ad eum per
unam callem parvum usque ad medium montis et est ibi. in caverna.
ubi Cristus jejunavit. una capella pulcra et parva. et stant ibi duo
calogeri greci. In die Sancti Laurencii illum locum vidi et ascendi et
devote visitavi et recepi de lapide illius caverne. ubi Cristus jejunavit.
In summitate illius montis. est locus. ubi Cristus ductus fuit a dyabolo
ostendens sibi omnia regna mundi dicens: hec omnia tibi dabo. si
cadens adoraveris me. Hunc montem altissimum cum magna difficultate
et periculo ascendi. quia est predominans omnes alios montes. et habet
unum callem horribilem ad ascendendum: fuimus Xij peregrini. qui similiter ascendimus. et est super illum montem una capella tamen media
dejecta. et unus lapis ubi Cristus ductus fui. quum temptabatur: de
hoc lapide recepi.
De isto monte altissimo. videtur tota planicies Jerico usque ad Jordanem
et Mare Mortuum et Galgala et torrens Carith et omnes
montes ultra Jordanem. videlicet mons Nebo. ubi Moyses mortuus
est. et mons Hor et mons Abarim et mons Phasga et mare
Salinarum et tota regio. ubi populus Israel longo tempore suas fecit
mansiones. Sub monte isto. est unus pulcherrimus fons. qui vocatur fons
Helysei. quod Helyseus sanaverat illas aquas. quod erat amare. ut
legitur libro Regum. et iste fons rigat omnes ortos et jardinos in planicie
Jerico. et nascuntur ibi canamelle. que sunt similes cannis milice. et de
illis canamellis fit cucarum. et nascuntur ibi arbores. que faciunt datillos
in magna quantitate. et peregrini. qui vadunt ad Jordanem. recepiunt ibi
palmas ad portandum secum ad Jordanem ad balneandum eas in Jordane.
et nascuntur ibi lymones et poma de paradiso. qui est mirabilis fructus.
et de istis fructibus ego comedi ibi. Ultra istum fontem usque aquilonem
est Galgala civitas. nunc autem casale vcl villa parva: ibi
habitaverunt filii Israel longo tempore cum Josue. quum transierunt
|