non sint ei omnia subiecta. Tunc et ipse filius, hoc est corpus
eius, electi scilicet ipsius, subiecti erunt illi, qui subiecit ei omnia,
ut sit deus omnia in omnibus. Nihil iam aliud sit illis necessarium,
exuti ab omni carnalis concupiscentiae aerumnosa miseria, sed omnia
illis solus tantummodo sit deus in omnibus. Reddet nimirum
apostolus causam, cur ipse filius subiciatur ei, Vt sit inquit deus
omnia in omnibus. Haec, inquam, causa subiectionis est, ut sit deus
omnia in omnibus. Omnia quippe deus in omnibus est per filii,
hoc est corporis eius, qui sunt electi illius, subiectionem. Numquam
prorsus per fragilitatem carnis, sicut in praesenti saeculo
nequam, a concordia sanctae trinitates discordes, numquam a
caritatis eius alieni dulcedine existunt. Sed omnia illis erit solus
deus in omnibus, solus scilicet dei amor in desiderio animae eorum
ineffabilis semper perseuerans. Hoc est esse deum omnia in omnibus.
III 18 (III 18) His ita digestis nunc autem ad praedicatores
sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae cultoresque ortodoxae
fidei rectis incedendo stili gressibus ueniamus. Videamus utique
cuius fidei praedicatores caelestibus inbuti extiterint sacramentis,
duorum an unius Christi, nuncupatiui Christi dei an ueri Christi
dei, adoptatiui Christi filii dei an proprii uerique Christi filii dei.
Hereticus quippe iste aut duos Christos deos, nuncupatiuum scilicet
et uerum et ex eo adoptiuum filium, aut duobus modis unum
Christum deum, ex parte quidem uerum et ex parte non uerum
adseret eos praedicasse. Apostolus magnopere studuit redarguere
corintheos, qui unum Christum diuidere conabantur. Sed quid
mirum, si discipulos temerario ausu infamare non ueretur, cum
ipsos utique magistros ecclesiae, Petrum scilicet et Paulum audacter
incriminare concisa perfidiae ruga non erubuit fronte? Nam
quia primus pastor ecclesiae, sicut longe supra praefati sumus,
professus sit Iesum a Nazareth sanasse omnes oppressos a diabolo,
et addiderit Quoniam deus erat cum illo, hoc est in illo, dicit
|
|