Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 148


Ticinum construxerat, sepelitur. Bertharith vero profugus, ut redeat in Ytaliam, voce
divina monetur; reversus in regem sublimatur, fuitque vicesimus rex eorum. Cuius
uxor Rodolisda basilicam sancte Marie ad Perticas edificavit. Ipse vero ecclesiam sancte
Agathe et portam Palatinam aput Ticinum construxit et martirum Primi et Feliciani
corpora condidit. Cumque regnasset XV annis, Cuniperto filio regnum dereliquit;
quem Alachis dux Tridentinus contra fidelitatem, adnitentibus ei Aldone et Grausone, Brixianis
civibus, regno et palatio Ticinensi privavit. Hic Alachis clericos odio habuit, qui de quodam
Thoma diacono ad se veniente ait: “Veniat, si habet femoralia munda”; ad que diaconus
ait: “Dicite illi, quia Deus potest in meis causis reprehensionem invenire, ipse non potest”.
Sed per Dei gratiam, qui beatum archangelum misit in auxilium regis Cuniperti, rex de
Alachis et exercitu eius victoriam habuit. Hic Cunipertus, uxore sua Theodotem puellam
de pulcritudine conmendante, et eam cognovit et in monasterio, quod eius nomine appellatur,
aput Ticinum collocavit. Circa hec tempora Cadenius heremita claruit. Franci
ante venerabile corpus beati Benedicti pernoctare simulantes in castro Cassini ossa beati Benedicti
et sancte Scolastice furati sunt et in suam patriam portaverunt. His quoque temporibus fuit
eclipsis solis et lune. Et post hec pestilentia magna; factaque est revelatio, quod pestilentia
non cessaret, donec altare cum reliquiis sancti Sebastiani poneretur in ecclesia sancti
Petri ad Vincula; quo facto Rome pestis illa cessavit. Ea quoque tempestate stella in
meridie visa est cum magno fulgore cadere in orientem. Bobium eructuavit. Gens
Saracenorum Cartaginem cepit et Siciliam invasit. Circa hec tempora floruerunt Felix gramaticus,
Iohannes Bergomas mire sanctitatis episcopus. Agathoni vero successit Leo papa; Leoni
Benedictus, qui sanctam sextam synodum in Latinum transtulit, et instituit, ut ad tumulandum
Romanum pontificem omnis Romanus clerus accederet. Benedicto Iohannes, qui librum de
pallii dignitate conposuit. Iohanni Cono. Cononi Sergius, qui capsam argenteam cum cruce
repperit, basilicam Lateranensem reparavit, et ut Agnus Dei in missa cantetur, instituit.
Anno Domini DCXCVII. Iustinianus minor, Constantini filius, aput Constantinopolim
regnavit an[nis] X. Hic Affricam a Saracenis recuperavit et cum eis pacem fecit terra
marique. Hic Sergium papam misso Zacharia spatario suo iussit Constantinopolim deportari,
quia synodo, quam Constantinopolim fecerat, subscribere nolebat. Sed militia Ravenne
vicinarumque parcium Zachariam contumeliose repulit. Hunc Iustinianum Leo regno privavit
et in Ponto in exilio posuit et naribus detruncavit; et regnavit Leo an[nis] III. Sed
et Leonem Tiberius regno privavit et in urbe in custodia tenuit; et regnavit Tiberius
an[nis] VII. His diebus facta est synodus Aquilegie. Rex Anglorum Cedoald Romam

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio