Iacobus de Dinanto: Breviloquium

Riga 1-125


Dictamen dicitur quasi dictacio mentis, desendens a " di<c>to,
di<c>tas " , quod est uerbum frequentatiuum, desendens a " dico, dicis " ,
uerbo simplici, et describitur sic: dictamen est congrua diccionum et
oracionum disposicio, stilo conpetenti decorata ad exprimendum ea que in
corde dictantis consistunt.
Epistola dicitur ab " epi " , quod est supra, et " stolo " , quod est missio,
quasi supra missio, quia nec de uili re nec uili persone sit epistola proprie
loquendo. Epistola est notificacio per scripturam destinata cum sollempnitate
debita mitentis ad eum cui mictitur significans uoluntatem, cuius
septem sunt partes integrales: allocucio, principium, continuacio, naracio,
declaracio, concluxio et comunicio.
Est autem allocucio prima pars epistolaris dictaminis, mitentis et
eius cui mictitur nomina continens uel aliquod loco nominum cum optacione
certa. Dicitur autem allocucio pars prima epistole, non salutacio,
quia prima pars epistole senper alloquitur, sed non senper salutat.
Est autem principium epistole generale fondamentum respectu na-
randorum.
Continuacio est specialis explicacio principii in conparacione ad naranda.
Naracio est exposicio eorum que in corde mitentis epistolam continentur.
Declaracio est dilucida et aperta exposicio naratorum.
Conclusio est breuis quedam epillogacio eorum que ex naratis secuntur.
Comunicio est illud quo uel quibus adhibetur epistole plena fides.
Dictum est de partibus integrantibus epistolam; nunc sciendum est
de partibus epistole subietiuis, que scilicet sunt tres principales: distincio,
subdistincio, clausula.
Reperitur clausula ubicumque reperiuntur ista quinque: suppositum,
appositum, const<r>uccio perfecta, ubi finitur animus auditoris et determinatur
animus dictatoris. Et ista requirit periodum uel pun<c>tum finitiuum,
qui fit per pun<c> tum et uirgullam inferius tractam ad leuum, et
profertur ita quod labium superius desendit ad labium inferius, quod
significat forma puncti.
Distincio requirit quatuor: suppositum, appositum, construcionem
perfectam. Potest ibi terminari animus auditoris, sed non ibi finitur animus
dictatoris. Et hec distincio requirit punctum qui dicitur colum uel
constans punctus; et fit per pon<c>tum rotondum tantum, et pronunpciatur
ore rotondo labiis iunctis.
Subdistincio autem alliquando contenta est supposito tantum, alliquando
apposito tantum; aliquando caret utroque; aliquando habet utrumque,
set utrumque suspenditur per copulatiuam coniuncionem uel per
alium modum. Et hec requirit punctum qui dicitur coma uel suspensiuus;
qui fit per punctum et uirgullam superius ductam ad dexteram, et debet
proferri sursum eleuando uocem, ita quod labium inferius asscendat ad
labium superius; et hoc significat forma puncti.
Dictum est de punctis principalibus: comate, colo et periodo; nunc
dicendm est de puncto qui dicitur pausa; que duplex est: superior, que
fit ad dexteram per uirgulam leuem sursum ductam, et fit inter adietiua
diuersa uel uerba diuersa, hoc modo /. Est alia pausa que dicitur inferior,
et fit quando recreari debet spiritus et uox pausare, ut respiret animus
lectoris et eciam auditoris; et habet locum in subdistincionibus, non ubi
est coma, sed ante; et fit hoc modo: ad leuam inferius.
<Est> allius punctus qui dicitur interogatiuus, qui fit cum puncto et
uirgula in contortum ducta superius ad dextram, hoc modo: .~
Sunt alii puncti tres, quorum quidam dicitur scripturalis tantum;
qui habet locum inter propria nomina; qui debet esse non rotundus sicut
colum, sed alterius cuiuscumque figure, hoc modo \. Est alius punctus qui 55
dicitur uocalis tantum; qui punctus diffe<r>t a pausa, que habet locum ante
punctum coma, ut dictum est. Est allius punctus qui dicitur scripturalis
et uocalis symul; qui habet locum inter diuersa adietiua que dicunt idem
realiter, et si non uocaliter; ut cum dicerem " Pater omnipotens eterne
deus " .
Dictum est de clausula, distincione et subdistincione, nec non de
punctis; nunc ad sciendum quot pedum uel sillabarum requirat punctus
quilibet dictione taliter est notandum. Nam in finitiuo puncto uel
peryodali, qui fit in clausula, debet poni quadrisillaba tota longa, uel due
bisillabe longe, uel trisillaba longa cum monosillaba precedente, ita tamen
quod senper precedant breues in alliqua equali proporcione que longitudini
sillabarum finitiuarum respondeant, nisi, cum fieret clausula per
trisillabam finitiuam cuius longaretur media, prima breuiaretur ita quod
precedentis distincionis ultima esset breuis. Notandum eciam quod, si
penultima quadrisillabe est longa, tota dicitur longa, si breuis, tota breuis
In trisillaba consideretur media utrum sit breuis uel longa, quoniam, si
media sit longa, tota dicitur longa, et e conuerso.
Que dicta sunt de peryodo et clausula, eadem intelligantur dicta de
distincione et subdistincione, que modis predictis possunt terminari. Sed
in hoc est differencia, quia clausula nunquam recipit breues in fine, distincio
autem et subdistincio recipient seu possunt recipere breues trisillabares
et quadrisillabares et eciam plurium sillabarum in fine earum, et
eciam non precedentibus longis possum recipere breues in fine, sed non ita
longas, nisi breues precedant. Subdistincio uero sola inter predictas potest
recipere sillabas magis indifferenter diuersorum pedum. 80
In pausis aut superioribus et inferioribus nec non in punctis interrogatiuis
et alliis a predictis comate, colo et periodo, quocumque nomine
censeantur, non est curandum de numero sillabarum nec de accentu
earundem. Sciendum tamen quod ad intelligendum quod sit breuis, eciam
quod longa apud retoricum taliter esse notandum. Nam gramaticus breues
et longas considerat secundum regulas gramatice positiue, prout ei tradite
sunt a poetis rethoricus uero eas considerat secundum modum pronunciandi
in uoce, prout spectant ad oratoris et dictatoris officium, qui considerat
ornatum et inornatum in sermone.
Dicto de punctis et finitiuis dictionibus, nunc uidendum est de uiciis,
dictaminis. Et notandum quod sunt duodecim.
Primum, barbarismus, ut cum dicerem: " Domina dominus " .
Secundum, solloecismus, ut cum dicerem: " Vir mea, sponsa meus " .
Tercium, uerba inusitata, ut cum dicerem: " Spicio celum, prouideo
celum " .
Quartum, uerba inpropria, ut cum dicerem: " Da michi membranam " ,
cum deberem dicere: " Da michi cartam " .
Quintum crebra uocallium concurssio, ut cum dicerem: " Bacce aeree
amenissime impendebant " . Sed hoc uicium in duobus casibus excusatur:
primo, cum necessitas id exposcit, ut, cum scriberem episcopo Bononiensi,
oportet quod ego dicerem: " Octauiano Bononiensi episcopo, et
cetera " ; secundo, cum sequens uocalis habet uim consonantis, ut cum dicerem:
" Iacobo uenerabili uiro " .
Sextum, eiusdem lictere in eadem oracione nimis frequens repeticio,
ut cum dicerem: " O tute Tite tibi tanta tirane tullisti "
Septimum, eiusdem diccionis in eadem oracione nimis frequens repeticio,
ut cum dicerem: " Eius racionis cuius racio non extat, ei racioni non
est racio fidem haberi " .
Octauum, si utimur diccionibus similliter cadentibus continenter,
idest sine medio, ut cum dicerem: " Obtestantes, plorantes, lacrimantes,
eiulantes " .
Nonum, inepta uerborum trasiectio, ut cum diceretur: " Has res a te
scriptas Luci misimus Heli " .
Decimum, nimis longa oracionis continuacio; in quo uicio Priscianus
laborat.
Undecimum, si m litera sequeretur uocalem in fine diccionis sine medio,
ut cum diceretur: " Iacobum amicum istum amo " ; et hoc, nisi necessitas
hoc excuset, uel sequens uocalis uim habeat consonantis, ut dictum est
superius de concursu uocallium.
Duodecimum, cum B et C, uel R lictere, uel similes litere, in fine
diccionum ponuntur, ita quod sequatur uocalis sine medio, que sonum
faciat horridum uel confusum, ut cum diceretur: " Ab hac amicicia libera
me domine " .
EXPLICIT BREVILOQUIUM MAGISTRI IACOBI DE DINANTO
DEO GRACIAS AMEN

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125
Torna all'inizio