agere in animam et, per consequens, nequit 				c.89v.a 
ipsam inquinare"  . Rursus: "  Anima est longe spiritualior 
quam sit aliquis celestis radius, et tamen radius 
non inquinatur ex coniunctione corporum inmundorum,  
ergo nec anima debet infici ex coniunctione 
infecte carnis"  . Ad primum dico quod phylosophus 
intellexit de actione qua contrarium agit in 
contrarium predominative. Ad secundum dico quod, 
quamvis anima sit spiritualior, tamen anima forcius 
alligatur carni quam radius aeri vel corpori ab eo illuminato. 
Ideo anima magis contrahit proprietates ab infecta 
carne quam radius ab illuminato corpore. Rursus 
potest queri utrum peccatum originale trahatur ex carne 
tantum, aut ex aliquo appetitu et voluntate anime, sicut 
videtur sentire Augustinus,scribens in li.LXXIII Questio.: 
"  Si quis fit deterior, aut fit a superiori, aut a pari, aut ab 
inferiori. Non potest a superiori, quia ille aut esset bonus 
aut malus. Si bonus, nunquam faceret eum deteriorem; si 
malus, non esset / superior, sed inferior et deterior. 			c.89v.b 
Et superior non patitur ab inferiori, nisi ei se subiciat ex
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |