Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 75


querere quod magis se prebeat nobis acceptum? Dico
quod, si laudabile uobis apparet, veniente noctis umbraculo, omnes
in arma furtiue surgamus et irruamus in templum ad depopulacionem
ipsius, viros et eciam mulieres existentes in illo captos nostras
deducamus ad naues et precipue Helenam, quam si captam deducere
poterimus apud Troyam, ex eius capcione spes certa resultat quod
ob commutacionemn ipsius de facili poterit rex Priamus suam recuperare
sororem. Videat ergo vnusquisque vestrum quid de hoc
facturi simus antequam eius quod faciendum putamus nobis habilitas
subtrahatur. "
Et demum suo colloquio fine facto, multi de astantibus faciendum
improbant et nichilominus plures probant. Sed postremo, multo
examinato consilio, ad id communiter est deuentum ut, adueniente
nocte et luna sue lucis radios occultante, armata manu in templum
irruant et exponant prede que potuerunt vniuersa. Factum est autem
quod, nocte sidera publicante et ad occasum luna uergente, Troyani
sub ipsius silencio arma capiunt, et armati, relictis nauibus in
tuta custodia armatorum, subito templum intrant, et irruentes in illos
quos inuenerunt in illo, ab hostili suspicione securos, in ore gladii
inermes capiunt et captos adducunt ad naues, bona eorum queque
diripiunt, templum spoliant, et vniuersa predantur. Reginam
Helenam et omnes eius comites Paris propria manu cepit, in qua
nullius resistencie contraddicionem inuenit, dum animasset eam consensus
pocius quam dissensus. Ducitur ergo per Paridem cum
omnibus suis ad naues, et in eis ipsa dimissa sub fida custodia,
Paris iterum rediit ad predam. Clamor itaque maximus ex captorum
uociferatione rupit noctis silencia et horum precipue qui malunt neci
tradi quam duci captiui. Ex multo igitur tumultu clamoris inpelluntur
incolarum aures, qui in quodam castro in eminenciori loco
supra templum ipsum firmato degebant, et, expergefacti in vocibus
occisorum et aliorum qui fuge subsidio in castrum se recipere sunt
conati, stupefacti surgunt a stratis, arma capiunt, et armati rapido
cursu descendentes a castro irruunt in Troyanos. Erat enim in
castro ipso multorum quedam bellicosa iuuentus, qui armorum magisterio
uelut edocti acriter insultant in Troyanos et dura resistencia
ipsos impellunt, putantes eos neci tradere et captas posse recuperare
personas. Conflictus ergo fit maximus, ex quo sequitur magna cedes.

Torna all'inizio