Nam paratus est conuersis indulgere ueniam,
Qui peruersis adhuc premit uindictae sententiam.
Salus, honor pio regi per aeterna saecula.
Amen.
5. RHYTMVS DE DIE MORTIS.
1. Graui me terrore pulsas, uitae dies ultima;
Maeret cor, soluuntur renes, laesa tremunt uiscera,
Tui speciem dum sibi mens depingit anxia.
2. Quis enim pauendum illud explicet spectaculum,
Cum dimenso uitae cursu carnis aegrae nexibus
Anima luctatur solui propinquans ad exitum?
3. Perit sensus, lingua riget, reuoluuntur oculi,
Pectus palpitat, anhelat raucum guttur hominis,
Stupent membra, pallent ora, decor abit corporis.
4. Ecce diuersorum partes confluunt spiritum,
Hinc angelicae uirtutes, illinc turba daemonum.
Illi propius accedunt, quos inuitat meritum.
5. Praesto sunt et cogitatus, uerba, cursus, opera,
Et prae oculis nolentis glomerantur omnia;
Illuc tendat, huc se uertat, coram uidet posita.
6. Torquet ipsa reum suum mordax conscientia,
Plorat apta corrigendi defluxisse tempora.
Plena luctu caret fructu sera paenitentia.
|
|