Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 46


Israeli. Achan populus lapidavit, quia tulit aurum et argentum
de anathemate Iericho. Naboth interemptus est,
ut Achab vineam possideret. Giezi lepra perfudit, quia
petiit et recepit argentum et vestes sub nomine Elisei. Iudas
laqueo se suspendit, quia vendidit et tradidit Christum.
Ananiam et Saphiram subitanea mors exstinxit, quia de pretio
agri fraudaverunt apostolum. (2) «Edificavit Tyrus munitionem
suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum
ut lutum platearum. Sed ecce Dominus possidebit eam et
percutiet in mari fortitudinem eius et hec igni devorabitur».
X
De iniqua possessione divitiarum.
(1) Verum est quod sapiens protestatur: «Multos perdidit
aurum et argentum». «Qui aurum diligit non iustificabitur».
Ve illis qui sectantur illud: «Ecce ipsi peccatores
abundantes in seculo obtinuerunt divitias». Hinc veritas
ipsa precipiebat apostolis: «Nolite possidere aurum, neque
argentum, neque pecuniam in zonis vestris». Quia sicut
camelus non potest introire per foramen acus, ita difficile
est divitem intrare in regnum celorum. Arcta est enim via et
angusta porta, per quam itur et intratur ad vitam. Apostolus
ergo secutus regulam veritatis aiebat: «Argentum et aurum
non est michi».

Torna all'inizio