I 
 De cupabili humane conditionis progressu.  
(1) Tria maxime solent homines affectare: opes, voluptates,  
honores. De opibus prava, de voluptatibus turpia, de honoribus  
vana procedunt. Hinc enim Iohannes apostolus ait:  
«Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt;  
quia quidquid est in mundo concupiscentia carnis est et  
concupiscentia oculorum et superbia vite». Concupiscentia  
carnis ad voluptates, concupiscentia oculorum ad opes, superbia  
vite pertinet ad honores. Opes generant cupiditates  
et avaritiam, voluptates pariunt gulam et luxuriam, honores  
nutriunt superbiam et iactantiam. 
II 
 De cupiditate.  
(1) «Nichil est igitur avaro scelestius et nichil iniquius quam  
amare pecuniam». Verbum est sapientis, quod confirmat  
apostolus dicens: «Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem  
et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia  
et nociva, que mergunt hominem in interitum et perditionem.  
Radix enim omnium malorum est cupiditas». 
(2) Hec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et predas,  
bella gerit et homicidia, symoniace vendit et emit, inique  
petit et recipit, iniuste negotiatur et feneratur, instat dolis  
et imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat iuramentum,  
corrumpit testimonium et pervertit iudicium.
  |  
  |