aut gravioribus quam res postulat aliquid indicamus. (9)
Novis enim dictionibus non est utendum nisi necessitas id requirat,
ut: 'bachilatrat' vel 'phariseat' vel 'neroniçat' (10) Prisca
dicuntur que usus non approbat modernorum, ut: 'medico, -cas'
et 'comito, -tas' et alia multa que fuerunt antiquitus in honore.
(11) Translata duriter appellamus que non commode sed quasi
violenter ad aliud significandum trahuntur, ut: 'Iste iam declinat
ad Nestorem', id est ad senectutem. (12) Graviora quam
res postulat orationem turgidam faciunt et inflatam, ut si dicat
Titirus Melibeo: 'Tue serenitatis excellentie tenore presentis
pagine reseretur quod intime caritatis visceribus te amplector".
(13) Predictas autem figuras possumus commutare de una
paulatim ad reliquas transeundo, ut gravem mediocris, mediocrem
attenuata excipiat cum oportet quia commutatio tollit satietatem
sed cavendum est ne fiat commutatio repentina.
8. (1) DE HIS TRIBUS QUE IN OMNI PERFECTO DICTAMINE REQUIRUNTUR.
(2) Cum itaque sint tres elocutionum figure, sciendum est
quod tria in omni exquisito dictamine requiruntur, scilicet elegantia,
compostio et hornatus, qui a Tullio dignitas nominatur.
(3) Primum est adeo necessarium quod sine ipso nullum
|
|