<IV.> DE PRONOMINE SECUNDUM DONATUM
Pronomen quid est? Pars orationis, quae pro nomine posita tantundem
paene significat personamque interdum recipit.
Quaestio. Quare dixit 'paene'? Solutio. Quoniam nomen plenam
orationem facere sine pronomine potest, pronomen vero sine nomine
nunquam.
Quaestio. Cur autem 'interdum' adiunxit? Solutio. Propter infinita
pronomina, quae personam non habent, sed inquirunt substantiam,
ut quis quae quod.
Pronomini quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas, genus, numerus,
figura, persona, casus.
Qualitas pronominum in quo est? Bipertita est. Quo modo? Aut
enim finita sunt pronomina aut infinita. Quae sunt finita? Quae recipiunt
personas, ut ego, tu, ille. Quae sunt infinita? Quae non recipiunt
personas, ut quis quae quod.
Genera pronominum quot sunt? Eadem fere quae et nominum: masculinum,
ut quis; femininum, ut quae; neutrum, ut quod; commune,
ut qualis, talis; trium generum, ut ego, tu, sui.
Quaestio. Quare dixit 'fere' ? Solutio. Propter epikoenon, quod non
est in pronomine. Quare? Quoniam, cum constructio fit ex fixo nomine
et adiectivo et pronomine, antequam perveniatur ad pronomen, iam
per adiectivum cognoscitur, cuius generis sit fixum. Verbi gratia 'aquila
magna ea erat, quae volabat in partibus orientis'; antequam pervenias
ad pronomen, iam per adiectivum cognoscis, cuius generis fixum fuerit.
Quaestio. Quaeri etiam rationabiliter debet quis talis et qualis cum
|
|