Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 53


Sed et potest dici materia propter quam, quia scilicet propter
subiecti notitiam principaliter scientia est.
Item in libro Sententiarum continetur tota sacra scriptura.
Sed in ipso non videtur esse subiectum Deus sed sententie, sicut
ipsum nomen et titulus libri designat. Ergo Deus non est subiectum
theologie.
Et dicendum quod tota scientia theologie continetur proprie
et radicaliter in veteri et novo testamento in quibus nulla falsitas
esse potest, sicut dicit Augustinus Ad Ieronimum . Libri
autem sanctorum sunt expositiones et glose istius scientie. Unde
et ad idem subiectum referuntur, quamvis possit in eis falsitas
aliqua reperiri quantum ad ea que contra fidem non sunt, cui
tamquam fundamento innititur sacra scriptura, secundum
beatum Augustinum. Unde cum liber iste Sententiarum sit
conflatus ex auctoritatibus sanctorum ad quandam artem

Torna all'inizio