: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 785


tandem sancti Symeonis pietas ita fratri subvenit, quod piscis spinaculum,
quod tenaciter gutturi inhaeserat, cum sanguine violenter eiecit.
/*
CAPITULUM X
Daemoniaca quaedam de loco qui Ariole dicitur sub nostro tempore
fuerat, quam nequam spiritus ita distorserat, quod tota eius membra discerpendo
contriverat. Hanc aliquando incomptis rictibus ac multimodis
deformitatibus in modum follis inflando sic deformaverat, quod humanitatis
formam instar alicuius informis monstri reddebat. Ad corpus igitur
sancti Symeonis ducta ibique diebus ac noctibus, ieiuniis et orationibus,
vigilanter pernoctata, continuo horridus daemon, sancti viri terrore concussus,
de obsesso corpore territus exiit atque in vacuas auras expulsus evanuit.
/*
CAPITULUM XI
Cum inter innumera sancti viri miracula plurimos ex diversis partibus
virtutum eius fama ad obtinenda salutis remedia excitaret et Paduanus
populus eumdem sanctum Dei summa cum devotione ex more expeteret,
atque prope monasterium in quo eius gloriosa membra quiescunt iam se
adesse gauderent, invenerunt quemdam fluvium Roverinam nomine
adeo inundare, quod illum nullo quoque ingenio poterant transmeare.
Hac igitur difficultate comperta, in ulteriore ripa affixam navim eminus
conspexerunt, quam licet necessario optarent, illam tamen ad transfretandum
nullo ducente habere non potuerunt. Cumque diutius huc illucque
cirumspicerent, et neminem qui sibi navim porrigeret usquam adesse
viderent, humano destituti solatio, sancti Symeonis unanimiter implorare
coeperunt auxilium, Res mira! Navis quae extra fluvium affixa tenebatur,
se eadem hora dissolvit atque praedictos homines ita veloci cursu, sine remige,
petiit, ac si eamdem aliquis gubernaculo remigando dirigeret.
Transito inde flumine ad sanctum corpus venerunt, ubi omnipotenti Deo
et sancto Symeoni, pro impetratis beneficiis gratias cum laudibus referentes,
per viam qua venerunt alacres redierunt.

Torna all'inizio