Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 578


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 12
DIVISIO TEXTUS
In parte praecedenti determinavit Magister de natura pure corporali, quantum
pertinet ad theologi considerationem, scilicet secundum quod a Deo in operibus
sex dierum primitus instituta est. Dividitur autem in partes tres: in prima
determinat institutionem corporalis naturae, quantum ad opus creationis; in
secunda quantum ad opus distinctionis, 13 dist., ibi: «Prima autem distinctionis
operatio fuit formatio lucis»; in tertia quantum ad opus ornatus, 15 dist., ibi:
«Sequitur: dixit Deus: fiant luminaria in firmamento caeli». Prima in duas: in
prima determinat de opere creationis secundum se; in secunda per comparationem
ad alia opera, ibi: «Nunc superest ut dispositionem illam qualiter perfecta
sit ordine persequamur». Prima in duas: in prima ponit diversas opiniones de
opere creationis; in secunda sequitur propositum secundum alteram illarum,
ibi: «Secundum hanc itaque traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque
rerum inspiciamus». Circa primum duo facit: primo dicit de quo
est intentio, et tangit opinionum diversitatem; secundo explicat eas, ibi:
«Quidam namque sanctorum patrum... Super hoc quasi adversa scripsisse
videntur».
«Secundum hanc utique traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque
rerum inspiciamus». Hic prosequitur opus creationis secundum alteram
dictarum opinionum; et circa hoc duo facit: primo manifestat creationem
materiae primo creatae quantum ad nomen quo in Scripturis nominatur; secundo
quantum ad ipsius conditionem, ibi: «De qua prius quam tractemus, duo
nobis discutienda occurrunt».
Circa primum duo facit: primo manifestat propositum; secundo dubitationem
excludit, ibi: «Attende quod hic dicit Augustinus, tenebras non esse aliquid».
«De qua prius quam tractemus, duo nobis discutienda sunt». Hic ostendit materiae
primo creatae conditionem: et primo quantum ad formam; secundo quantum
ad locum, ibi: «Nunc superest quod secundo proponebatur explicare».
«Nunc superest ut dispositionem illam qualiter perfecta sit, ordine prosequamur».
Hic determinat de opere creationis per comparationem ad alia opera; et
circa hoc duo facit: primo ponit operis universalitatem; secundo ponit divinorum
operum distinctionem, ibi: «Quatuor enim modis... Operatur Deus».

Torna all'inizio