Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 638


Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Rabbi Moyses, verbum
Philosophi intelligendum est cum conditione, quia scilicet posset, si vellet.
Ad quintum dicendum, quod Christus potuisset, si voluisset, illa verba exprimere;
sed velle non potuit.
ARTICULUS 2
Utrum Christus habuit potentiam peccandi
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non habuit potentiam peccandi. Secundum enim
quamlibet potentiam est aliquis potens. Sed Christus non potuit peccare. Ergo
non habuit peccandi potentiam.
2. Praeterea, potentia peccandi, secundum Anselmum, non est
libertas arbitrii, nec pars libertatis, sed diminuit libertatem. Sed in Christo
libertas non fuit diminuta. Ergo ipse non habuit potentiam peccandi.
3. Praeterea, potentia peccandi est radix peccati, et principium. Sed in Christo
non fuit aliquod principium et radix peccati. Ergo ipse non habuit potentiam
peccandi.
4. Praeterea, Christus, etiam secundum quod homo, fuit maxime Deo similis.
Sed Deus non potest peccare, nec potentiam peccandi habet. Ergo nec Christus
secundum quod homo.
5. SED CONTRA, Philosophus dicit, quod potestates pravorum sunt eligendae.
Sed omnia bona hominum Christus habuit. Ergo et potentiam peccandi.
6. Praeterea, sicut dicit Damascenus, Filius Dei assumpsit
quidquid in nostra natura plantavit. Plantavit autem in ea potentiam peccandi:
quia potentia peccandi a Deo est, quamvis voluntas peccandi non sit ab eo.
Ergo potentiam peccandi habuit.
7. Praeterea, potentia peccandi est potentia qua peccatur. Hoc autem est liberum
arbitrium. Cum igitur Christus habuerit liberum arbitrium secundum quod
homo, ut dicit Damascenus, oportet quod habuerit potentiam
peccandi.
8. Praeterea, anima Christi creatura est. Sed secundum Damascenum,
omnis creatura vertibilis est vel secundum electionem vel secundum
substantiam. Ergo anima Christi vertibilis est secundum electionem, cum vim
electivam habeat. Sed vertibilitas electionis est potentia peccandi. Ergo
Christus habuit potentiam peccandi.

Torna all'inizio