Salimbene de Adam: Cronica

Pag 763


De miraculo ad honorem Magdalene noviter facto.
Miraculum. Ad confirmationem autem inventionis corporis
Magdalene facit miraculum illud quod illis diebus per eam Dominus
demonstravit, quod tale est. Cum quidam iuvenis beccarius
tempore illo iret per quamdam viam, quesivit ab eo quidam
notus suus unde veniret. Cui ille respondit: «A castro Sancti
Maximini, ubi corpus beate Marie Magdalene noviter est repertum,
cuius tibiam osculatus sum». Cui dixit: «Nequaquam tibiam
eius osculatus fuisti, sed tibiam cuiusdam asine vel iumenti, quam
clerici ostendunt simplicibus ad lucrandum». Cum autem de hac
materia facta esset magna contentio inter eos, percussit indevotus
et incredulus Magdalene devotum gladio multis ictibus, nec
aliquam, Magdalena adiuvante, intulit lesionem. Percussit vero
Magdalene devotus semel indevotum ipsius, et secundo opus non
fuit, quia statim vitam perdidit et mortem invenit, quia fecit
contra Scripturam que dicit, Eccle. VII: Noli esse stultus, ne moriaris
in tempore non tuo. Dolens autem Magdalene defensor quod
hominem interfecisset (nam hoc fecerat se defendendo et male
libenter et casu fortuito), et timens ne caperetur a propinquis
occisi, ad Arelatensem civitatem confugit et postea ad Sanctum
Egidium, ut ibi tueretur et ire locum daret. Pater vero hominis
interfecti, datis X libris cuidam proditori, interfectorem filii fecit
poni in carcerem, iam ad suspendium iudicatum.
Quod Magdalena apparuit in carcere suo devoto et consolata est eum. Postea
deposuit eum de patibulo veniens in columbe spetie, albissima sicut nix.
Nocte autem precedente diem in qua suspendi debebat, apparuit
ei vigilanti in carcere Magdalena et dixit: «Noli timere,
devote meus et honoris mei defensor atque zelator, quia non
morieris. Adiuvabo enim te, cum fuerit oportunum, ita ut omnes
qui viderint admirentur, creatori Deo, qui facit mirabilia, et michi
famule sue gratias referendo. Verumtamen, cum fueris liberatus,
hoc beneficium a me tibi impensum reconosce et ad utilitatem
anime tue Deo liberatori tuo vicissitudinem recompensa».

Torna all'inizio