gaudium. Delectabat eum speciei illius mirabilis pulchritudo; deterrebat
plurimum horrenda crucis affixio; sed et hoc laetificabat, quod
gratiose se respici videbat ab illo. Cumque diutius anxio spiritu cogitaret
quid huiusmodi visionis novitas importaret, nihil de illa liquido
intelligere poterat, donec in se ipso tandem vidit gloriosissimum
illud miraculum: miraculum, inquam, omnibus, ut arbitror, retroactis
saeculis inauditum.
62 Apparebant namque in manibus eius et pedibus quasi fixurae
clavorum, latusque ipsius dextrum veluti lancea perforatum.
Manuum videlicet interior et pars pedum superior supereminentia
quaedam ex ipsa carne veluti clavorum capita protendebat; manus
autem exterius et pedes inferius signa quaedam oblonga gerebant,
veluti retorta clavorum acumina, quae et ipsa carnem similiter reliquam
excedebant. In latere vero dextro cicatrice obductum vulnus
apparuit, quod et sacrum sanguinem saepius evaporans tunicam ipsius
necnon et aliquoties femoralia tinxit. Talibus igitur vir Dei
in se resultantibus margaritis, studuit summopere pretiosissimum illum
thesaurum, quo speciali eum Dominus praerogativa ditaverat,
ab omnium omnino viventium oculis conservare reconditum, ne quod
vel minimum conscii cuiusquam familiaritatis occasione fortassis incurreret
|
|