Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 192


magnanimitas competit regibus et principibus, quia
eos maxime magna decet operari, et in ardua tendere.
Sic etiam congruum est eos non esse maligni moris, ut
non de quibuslibet habeant opinionem malam. Nam si
acta subditorum semper interpretarentur in malam partem,
contingeret eos esse tyrannos, et esse vastatores gentium.
Sic etiam decet eos esse miserativos. Nam ( ut ait
Philosophus 2. Rhetoricorum) homines ut plurimum
mala faciunt. ipsa ergo hamana fragilitas veniam postulat
pro delictis. quare reges et principes, secundum
quorum iudicium sit legislatio, qua infliguntur poenae,
dicet miserativos esse. Esse autem verecundos non decet
eos simpliciter, ut superius dicebatur.
Quot mores iuvenum sunt vituperabiles, et quomodo
reges et principes ad huiusmodi
mores debeant se habere.
Cap. II

Sicut supra enumeravimus ipsorum iuvenum sex mores
laudabiles: sic enumerare possumus sex vituperabiles:
quas etiam tangit Philosophus Rhetoricorum.
Primo enim iuvenes sunt passionum insecutivi. Secundo
sunt de facili vertibiles. Tertio sunt nimis creditivi.
Quarto sunt contumeliosi. Quinto sunt mendaces, omnia
quodammodo pertinaciter afferentes. Sexto in actionibus
non habent modum, sed omnia faciunt valde. Sunt
enim primo iuvenes insecutores passionum, et maxime
insequuntur concupiscentias circa corpus. Sunt enim incontinentes
et insecutores venereorum. quod duplici de
causa contingit. Nam cum iuvenes sint percalidi, et corpore
calefacto fiat venereorum appetitus, naturalis dispositio
corporis incitat iuvenes ad concupiscentias venereorum.
Rursus hoc idem convenit, quia quasi in omnibus actionibus

Torna all'inizio