: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1728


in servis eius. O quam bonus et suavis est spiritus tuus,
corripiens errantes et peccantes admonens!
"Ecce, domina, per caritatem Regis eterni qua dilexit te et per
illam qua tu diligis eum, te obsecramus ut non fraudes nos a desiderio
nostro, sed facias nobiscum iuxta mansuetudinem et misericordiam
tuam. Magna enim sunt opera tua et inenarrabilia;
propter hoc indisciplinate anime errant a te. Et quia sola incedis
undique scopulosa, ut castrorum acies ordinata, non possunt
tecum morari insipientes. Sed ecce nos servi tui sumus et oves pascue
tue. In eternum et in seculum seculi iuramus et statuimus custodire
iudicia iustitie tue .
Capitulum 29 -Consensus Paupertatis.
Commota sunt ad hec viscera domine Paupertatis et, sicut ei
proprium est misereri semper et parcere, ultra se continere non valens,
cucurrit et amplexata est eos ac pacis osculum unicuique prebens,
dixit: "Ecce, iam venio, fratres et filii mei, vobiscum, sciens
me de vobis lucraturam quamplures".
Beatus Franciscus, non se capiens pre letitia, cepit laudare alta
voce Omnipotentem, qui non derelinquit sperantes in se dicens:
"Benedicite Dominum, omnes electi eius, agite dies letitie et confitemini
ei, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia
eius".
Et descendentes de monte duxerunt dominam Paupertatem ad
locum in quo manebant; hora enim erat quasi sexta.
Capitulum 30 -De convivio Paupertatis cum fratribus.
Et, preparatis omnibus, coegerunt illam comedere secum. At
illa: "Ostendite mihi, inquit, primo oratorium, capitulum, claustrum,

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio