Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 88

Liber II


damnatus, eum qui defuncti locum petit, in concione nominat. Petitur ex eo multa ex priore lege; is se posteriore defendit. Nascitur quaestio ex contrariis legibus. Ex ambiguo controversia nascitur, quum scriptum duas aut plures inter se sententias videtur habere, hoc modo: Cicero in testamento sic scribit: "Tullius haeres meus dato Terentiae uxori meae triginta pondo argenti, quae volet". Illa post viri mortem optimum et preciosissimum petit; hic deterrimum vult dare. Uterque testamenti verba pro se interpretatur. Quaestio nascitur ex ambiguo. Ex definitione controversia oritur, quum de nomine facti dissensio est, hoc modo: Quidam sacra vasa in loco profano relicta casu reperit, domum detulit. Quaeruntur a sacerdotibus, apud hunc inveniuntur. Accusatur sacrilegii. Defendit se vocabuli definitione: neque sacrilegum neque furem esse: et quid sacrilegium sit, quid furtum, definit. Nascitur ex definitione controversia. Ex translatione causa constat, quum aut tempus differendum aut accusatores aut iudices mutandos reus dicit. Haec apud veteres quoque perraro in iudicium veniebat. Ex ratiocinatione causa constat, quum res fine propria lege venit in iudicium, sed similitudinem aucupatur ex legibus, hoc modo: Lex est, si quis furiosus erit, in eo et bonis eius cognatorum potestas

Torna all'inizio