Salimbene de Adam: Cronica

Pag 308


didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam. Loquitur de
acquisita, non de infusa. De qua ait ibi, Eccle. II: Sapientia quoque
perseveravit mecum
. A Domino datur ista sapientia, quia,
sicut habetur Io. III: Non potest homo accipere quicquam, nisi
fuerit ei datum de celo
, quia non est volentis neque currentis, sed
miserentis est Dei
, Ro. IX. Ideo dicit Sapiens, Prover. II: Dominus
dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia
. Item
Dan. II: Dat sapientiam sapientibus et scientiam intelligentibus
disciplinam
. Item Ys. XXVIII: Quem docebit scientiam et quem
intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, apulsos
(vel avulsos)
ab uberibus. Ideo dicit Ecclesiasticus I: Fili, concupiscens sapientiam
conserva iustitiam, et Deus prebebit illam tibi
. Sed non prebet
eam stultis. Ideo dicit Sapiens in Prover. XVII: Quid prodest
habere divitias stulto, cum sapientiam emere non possit?
Item
Prover. XXIIII: Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet
os suum
. Et nota quod Moyses habuit sapientiam acquisitam
et infusam. De prima habetur, Act. VII, quod eruditus erat omni
sapientia Egyptiorum e
t fuit potens in verbis et in operibus suis.
De secunda habetur, Eccli. IIII, quod sapientia filiis suis vitam
inspirat et suscipit exquirentes se et preibit in via iustitie
. Item
Prover. IIII: Viam sapientie monstrabo tibi et ducam te per semitas
equitatis
. Unde Dominus ait Moysi, Exo. XXV: Inspice et
fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
.
Igitur magister Guillielmus Altisiodorensis habuit gratiam
disputandi, non autem populo predicandi. De primo dicit Gregorius:
«Nichil ad plenum scitur, nisi dente disputationis frangatur».
De secundo dicit Ecclesiasticus XVII: Nec enim omnia possunt
esse in hominibus
.
Sequitur in Apostolo: Alteri fides in eodem Spiritu (supple:
«datur»). Hec data fuit Cornelio, qui per opera venit ad fidem,
Act. X. Hanc petiverunt apostoli a Domino dicentes, Luc. XVII:
Adauge nobis fidem. Hanc Dominus requirit ab eis, Luc. XVII:
Si habueritis fidem sicut granum sinapis et cet. Nota exemplum
illius sutoris sive cerdonis qui in terra Saracenorum transtulit
montem et Christianos liberavit. Require in illo sermone fratris
Luce: Salvatorem expectamus. Ideo dicit Iere. V: Domine, oculi

Torna all'inizio