Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
enim ex infernorum Dite genitas has esse aquas, et ideo flumini;  
nomen impositum conveniens undis.  
ORCATIA fluvius est in confinio Persarum, tantum limi deferens  
una cum Brixa eiusdem regionis fluvio ut ceno inaccessibilem  
fadant Persidem ex parte illa.  
ORETUS Sycilie fluvius est apud Panormum. 
ORIGEUS fluvius est Carmanie Hyrcanis portuosus et auro  
fertilis. 
ORNADUS fluvius est (ut ego arbitror) Armenie. Nam non  
multum distare videtur a Tygri. 
ORODIUS fluvius est post Olympum montem, qui Mysius dicitur,  
Olympene civitati propinquus. 
ORON fluvius est haud longe a Memphi civtate  
Egyptiorum. 
ORONTES fluvius est Syrie ex Libano profluens iuxta Heliopolim  
oppidum. Alii vero dicunt quod ex Casio monte ei  
supereminente nascatur. Antiochiam Epiphanem cognominatam  
preterfluit.  
ORTOROGORRA fluvius est aquilonaris apud montanos Paropanisadas  
et Hyrcanos Scythas effluens. In Occeanum suscipitur, 
et incipit ab eius hostio Occeanus Sericus.  
ORSINUS fluvius est Meandro propinquus, una secum circumcurrens  
Antiochiam, Simecos Cranaosque oppida. 
OSCORUS Scytharum est fluvius. 
OSPHAGUS fluvius est Grecie haud longe ab Apollonia versus  
Macedoniam. 
OSSIGITANUS fluvius est Hispanie et in Betim fluvium  
effluit. 
OSTACA seu OSCA Britannie fluvius est, cui supereminet  
Clamargantia civitas. 
OSTURA fluvius est Hispanie, circa quem Astures montibus  
silvisque circumsepti habitant a flumine nuncupati. 
OTELECANTICUS fluvius est inter Misiam et Troadem, illas  
disterminans. 
  
PACTOLUS fluvius est Lydie aureis arenis Smirneos irrigans  
agros, quam quidem vetuste fabule causam invenere, lotum 
  |  
  |