pulicibus plenum, nonne morietur ibi? Sic et humana 			c.90r.b 
natura minutissimis bestiis potest perimi. Sunt certe 
arenarum grana minutissima, et tamen, si plura mictantur 
in navim, facient illam mergi. Minutissime sunt plu- 
viarum gutte quibus implentur flumina, que secum trahunt 
stabula cum armentis, ergo ista nolite contempnere"   
Ad quod facit id Nasonis, scribentis in primo Remediorum: 
"  Flumina magna vidi parvis de fontibus orta"   
etcetera. Et Anticlaudianus in primo li. de Bea. puer. : 
"  Que non obsunt singula 
Multa nocent collecta simul; nam plurimus amnem 
Rivulus excrescens gignit scintillaque flammas 
Multa parit, multusque lapis concludit acervum"  . 
Require in eodem li. c. XIII.Sed dicet forsan quisquam: 
"  Estne aliquis sine peccatis venialibus vitam ducens, 
cum scriptum sit in XXIIII Proverbiorum:‘In die sepcies 
peccat iustos’? Quis eciam poterit sine peccatis esse, 
cum Iohannes Evangelista scribat: ‘Si dixerimus quod 
peccatum non habemus, veritas in nobis non est’"  ? Ad 
dubium respondit Augustinus, dicens in preallegato loco:
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |