Petrus Damiani: Epistulae

Pag 75


inquam, et isti peccant, dum acquirendis rebus non superfluis sed necessariis
estuant, quod illis iudicium, qui ab hoc ditari moliuntur, ut fluant,
ut diversas metallorum species et obnoxia tineis vestimenta recondant?
Quibus terribiliter intonans Iacobus comminatur apostolus: Agite ,
inquit, nunc divites, et plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis .
Quibus premissis et causam presto subiungit: Diviciae vestrae putrefactae
sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum
vestrum eruginavit, et erugo eorum in testimonium vobis erit, et man ducabit
melle vina flavescant. Ad hoc certe ditari cupiunt, ut, quocunque
deveniunt, presto cubiculum operosis et mirabiliter textis cortinarum
faleris induant, sicque parietes domus ab oculis intuentium tanquam
sepeliendum cadaver obvolvant. Mox etiam tapetis prodigiosas imagines
preferentibus sedilia sternunt, peripatasmata laquearibus, ne quid occiduum
delabatur, opponunt, deinde clientium turba dividitur. Alii siquidem
domino suo reverenter adsistunt, nutumque eius si quid forte iubeatur,
curiosa nimis velut rimatores siderum observatione custodiunt. Alii
Marthae ministerio dediti velut irundines inquieti per diversa discurrunt.
Inter has autem delirae ambitionis insanias, quid sibi dorsalia quaerunt,
quae a suis conspici dominis non merentur? Grave quippe dispendium sui
patiuntur ornatus, dum in occipitio vel cervicibus oculi non erumpunt.
Et quam utile divitiarum genus, quod dum nullum usum preter solam
habeat pulchritudinem, specie tamen sua nequeat pascere possidentem.

Torna all'inizio