Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 179

Liber III


Lippi Brandolini ad reverendis. patrem
et D. Franciscum Picolmineum Card. Senensem,
De ratione scribendi Liber tertius.
De affectibus.
Cap. I.
Absoluto in libro superiore maximo illo, <ac> difficillimo docendi genere, sapientissime pater, superest alterum illud, quod in movendis affectibus positum esse diximus. Quod quidem et quia late patet atque ad omnes pertinet et quia magnam scriptis omnibus vim atque autoritatem affert, non modo cognitione dignissimum, sed maxime etiam necessarium nobis est visum. Id nos in duo genera partiti sumus: alterum quod ad concitandos, alterum quod ad leniendos sedandosque affectus pertineret. De quo quidem toto genere antequam dicere incipio, pauca mihi de affectibus in universum dicenda sunt. Movere enim affectus non possumus, nisi quid affectus sit et unde originem habeat, cognoscamus. Id ego nunc, quantum ad nostram hanc institutionem necesse videbitur, paucis explicabo. Est igitur affectus, vehemens quaedam in rem quampiam animi commotio. id Graeci gr-patzos vocant. Ex nostris, qui verbum de verbo exprimere

Torna all'inizio