Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 594


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
ADRIANUS PAPA.

Dum tanto ex puro cordis amore omnes generaliter agnoscunt, quod erga beatum
apostolorum principem Petrum fautoremque vestrum et nos crebro fideliter vestra
regalis potentia prorsus gerit, convenit nempe ex totis nostris precordiis, quae ad salutem
preciosissimae animae vestrae pertinent, libenti suggerere animo.
Proinde salutantes paternam dilectionem, indicamus vestrae precelsae regali potentiae,
quia cuncta congregatio venerabilis monasterii sancti Christi martiris Vincentii,
unam concordiam pro hoc simul habentes, poposcentes nobis, ut nostris apicibus
pro abbate ipsorum, qui insons aput vos accusatus est, immo et per vestram prefulgidam
iussionem exinde ablatus, vestris regalis vestigiis praesentatus, eum vobis in
omnibus commendari, eo quod ullo modo vestrae regali potentiae infidelitatis reum
quisspiam ex acusatoribus suis facere aut comprobare valebit, eo quod omnino falsum
ei crimen obicitur. Et ideo pro amore beati Petri regni caelorum clavigeri magnopere
petentes fiducialiter quaesumus, ut eum venusto vultu ac vibranti animo clementissimae
recipere iubeatis. Iuste quippe est, quemadmodum tam magnam congregationem
religiosis moribus suis regulariter atque naviter regere valuit, a vestris
praecelsis optutibus sospis absolvi, in pristino statu clementissimis iussis vestris, nobis
poscentibus, restitui, quia valde idoneum ad commissum sibi officium seu vestrae
fidelitatis, sicut ab omni eius congregatione didicimus, reperi agnovimus.
Deus omnipotens, in cuius manu sunt omnia regna mundi, ipse per suffragia
apostolorum principis Petri semper nos faciat de vestro regali culmine letari; et in
hoc mundo una cum precellentissimis subolis vestris super omnes barbaras nationes
dominantes longiori aevo regni gubernacula fruere valeamini atque in aetheris
arcibus cum sanctis omnibus regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Precelsas ac Deo inspiratas per reverentissimum et sanctissimum Possessorem
archiepiscopum, fidelissimum missum vestrum, sagacisismas precipuasque syllabas

Torna all'inizio